30 décembre 2007

Quos Juppiter...

"Quos Juppiter perdere vult, dementat prius", ait proverbium Latinum, cujus auctor mihi ignotus est. Fortasse ex Graeco versum. Quocumque modo res se habet, oculis nostris (per televisorium scilicet) quam verum esset perspicue comperimus. Non tamen primum hominum memoris accidit ut iter in Aegyptum factum principum quemdam dementaret. Nonne Alexander Magnus, qui antequam Aegyptum adiret, rex quidem victor fuerat, sed tamen homo humane se gerens, post peregrinationem suam ad Hammonis templum, se affirmavit non Philippi, sed Jovis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:27 - Commentaires [1] - Permalien [#]

23 décembre 2007

Caudex Benedictus

Tua cum venia, optime Nemo, titulum meum a te mutuatus sum, cum in diurnario tuo ("Acta et verba") Fruticis conventum cum Benedicto Papa jocose nuper narrasti. Nam iterum catulus vestigia domini sui secutus est, et Sanctam Sedem (ut aiunt) ipse quoque adiit...Benedixitne ei Benedictus ? Nescio. Attamen quam magnopere benedictione divina indigeret iste Caudex ("Cauda salax"), qui, aliquot hebdomadis vix intermissis post divortium cum uxore publice nuntiatum, exhibere se coram populo et imprimis coram diurnariis non dubitavit cum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:23 - Commentaires [1] - Permalien [#]
16 décembre 2007

O hospitem...

"O hospitem mihi tam gravem άμεταμέλητον ! exclamabat Cicero, in epistula quadam ad Atticum missa, de conventu suo cum Caesare in villa sua. Et addebat: "Habes hospitium sive έπισταθμείαν (Latine: diversationem) odiosam mihi, dixi, non molestam." Hactenus de Caesare hospite Ciceronis. His autem diebus quanto graviorem hospitem habuit Caudex noster, scilicet Moammarum Cadafium, "Rectorem", — nam negat ipse se praesidem, nedum dictatorem esse —, Reipublicae Libyae (quanquam publice non dicitur Libya esse Respublica — Arabice Jumhuria—,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:58 - Commentaires [4] - Permalien [#]
09 décembre 2007

Regina Mater

Ut in novissimo nostro nuntio commemorabamus, Caudex, in Sinas iter faciens, comitem sibi adjunxerat matrem suam, nomine Andream Mallah (quam omnes vocare pergunt Dominam Sarkozy, quanquam cum marito suo jamdudum divortium fecit). Vix in Galliam reversa, a diurnario interrogata in eo colloquiorum genere quod Angli 'interview' vocitant, non dubitavit opinionem suam exponere de multis rebus, non solum ad familiam, sed ad Rem Publicam pertinentibus. Quid de administris qui praesidem comitabantur sentiret, quid de Caecilia, quid de... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:25 - Commentaires [3] - Permalien [#]
02 décembre 2007

Tumultus suburbani ...

Tempore quo Caudex inter Sinenses cum matre sua ( quam videlicet in loco uxoris, ne femina prorsus carere videretur, itineris comitem sibi adjunxerat) se ostentabat et agitabat, non solum Gallia ob operariorum publicorum et scholasticorum operisticia fere immobilis fiebat, sed etiam, postquam in collisione inter vigilium autocinetum quoddam et parvam autobirotam duos adulescentes vehentem facta, ambo juvenes mortui sunt, in regione suburbana, gravissimi tumultus a sociis et aequalibus duorum interemptorum excitati sunt, in quibus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:32 - Commentaires [6] - Permalien [#]