Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
23 décembre 2007

Caudex Benedictus

Tua cum venia, optime Nemo, titulum meum a te mutuatus sum, cum in diurnario tuo ("Acta et verba") Fruticis conventum cum Benedicto Papa jocose nuper narrasti. Nam iterum catulus vestigia domini sui secutus est, et Sanctam Sedem (ut aiunt) ipse quoque adiit...Benedixitne ei Benedictus ? Nescio. Attamen quam magnopere benedictione divina indigeret iste Caudex ("Cauda salax"), qui, aliquot hebdomadis vix intermissis post divortium cum uxore publice nuntiatum, exhibere se coram populo et imprimis coram diurnariis non dubitavit cum amicula nova, nomine Carola Bruni. Quae, Itala natione, sicut Caecilia Hispana genere erat, (videlicet Caudex noster ipse alienigena, peregrinas mulierculas malle videtur quam Gallas), itidem multo procerior esse dicitur corpore quam amasius suus, et olim vestium demonstratrix (vulgo: "mannequin") itidem fuit. Quid multa ? "Albanix", fabulae notissimae herois, nonne pumiliones suos septem amabat ? Hic habemus pumilionem unum quem amant "Albaenives" multae. Fabula haec non minus est venusta quam illa. Sed redeamus ad conventum Caudicis cum Benedicto. Canonicus ritu sollemni factus in Basilica Laterana, ille orationem publicam habuit, quam plerique diurnarii "homiliam" vocarunt, adeo religionis studiosum se praebuit praeses Reipublicae quae tamen a status sui principio laïcam, id est: nullam prorsus religionem agnoscentem, se professa est. Quin immo affirmare non dubitavit se maxime optare ut quam plurima pars Gallorum fideles fiant, quo facilius, credo, et abjectius regimini suo serviant. Nam ab hominum memoria religiosi homines gubernatoribus cives subjici semper jusserunt."Admone illos principibus et potestatibus subditos esse" scribebat Paulus ad Titum. O fortunatum Caudicem, si, ad thronum suum reversus, omnes Gallos ad religionem conversos tandem sine litigatione omnibus suis jussis parentes invenerit ! "Tantum relligio potuit suadere bonorum" exclamabit profecto Canonicus noster novus, tollens ad sidera palmas atque Deo Vicarioque ejus gratias agens debitissimas ! Virtutes christianas omnes diffundere posthac in animo habere videtur.... excepta fortasse sibimetipsi monogamia ! Valete, omnes lectrices lectoresque, et rite hilariterque Solis Invicti natalem diem celebrate. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
R
hola
necesito una traduccion de una pieza que estoy montando y quisiera conocer que dice a continuacion la transcribo
difficiles primus te quiscolor et quaesitre
magna virum tibi res anti
tum segeste alteca cum de mum crasa magnum

ademas quisiera saber si es una poesia o parte de otra cosa

gracias por la orientacion
edgardo
latine
Publicité
Publicité