Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
16 décembre 2007

O hospitem...

"O hospitem mihi tam gravem άμεταμέλητον ! exclamabat Cicero, in epistula quadam ad Atticum missa, de conventu suo cum Caesare in villa sua. Et addebat: "Habes hospitium sive έπισταθμείαν (Latine: diversationem) odiosam mihi, dixi, non molestam." Hactenus de Caesare hospite Ciceronis. His autem diebus quanto graviorem hospitem habuit Caudex noster, scilicet Moammarum Cadafium, "Rectorem", — nam negat ipse se praesidem, nedum dictatorem esse —, Reipublicae Libyae (quanquam publice non dicitur Libya esse Respublica — Arabice Jumhuria—, sed Ochlocratia — Arabice Jamahiria—, id est terra a multitudine administrata: quantum differat, "Rectoris" sententia, inter Jumhuriam, id est Democratiam, et Jamahiriam, ut discas, legere te necesse erit ejus Librum Viridem... Sed ad oves nostras, ut ait proverbium Gallicum, redeamus. Accipiendus ergo Caudici publico hospitio Cadafius, postquam hic, "benigne", annuerat nosocomarum Bulgararum libertati, quae, capite iterum atque iterum damnatae, octo annos in custodia retentae erant, quamvis ab omnibus ex aequitate judicantibus prorsus insontes existimarentur. "Beneficium latronum",ut ait Cicero, in Philippica sua secunda, "ut commemorare possint, iis se dedisse vitam, quibus non ademerint", et, Antonium interpellans:" Quale autem beneficium, quod te abstinueris a nefario scelere ?" Quae cum ita sint, pro "beneficio" suo gratiae hospiti agendae erant. Sed o gravem hospitem ! Primum omnium excipi omnino noluit sub tecto, ne in palatio quidem, nam, ut Nomas, qualis videri singulariter cupit, tabernaculum requisivit ut medio horto quodam haud procul a Palatio Elysaeo sito ponatur, ubi habitaret et salutatores suos ipse acciperet (excepto quidem Caudice, qui tamen in tabernaculo illo eum convenire noluit, sed in Palatio suo). Quid multa ? Miserum Caudicem, cui patienda sunt tot et tanta incommoda ab hospite suo gravissimo, quin etiam nonnullae quaedam contumeliae, quando Cadafius aperte ei contradixit, affirmans eum nunquam secum de hominis juribus, ut aiunt, collocutum esse, et eum coram legatis Afris accusans, quod illa jura ipse non servaret erga peregrinos...Sed in fine Caudex accepisse dicitur mercedem praemiumque patientiae suae, cum pactione se obstrinxit "Rector" Libyam decem milionum milionibus Euronum a Gallia diversas res (inter quas arma, atomica ergasteria, aëroplana bellica) empturam esse. Quanquam nonnulli dubitare ausi sunt de pactionis hujus veritate, et affirmare alteram partem haud parvam hujus pactionis jam antea confectam esse, et alteram adhuc nondum omnino transactam. Sed illi sunt homines malevoli, qui semper aliquid inveniunt quod callidissimo Caudici nostro objiciant ! Silentium, sycophantae ! Rectorem nostrum, ignoscite: praesidem nostrum veneramini ! Valete, omnes lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem.
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Macte animo, optime Icosinate. Latinum tuum perfectum est et omnis mendae expers . Ridiculus autem homo, qui cognomen tuum injuriose et contumeliose usurpavit, ut ineptissimas res scriberet, vere indignus videtur, cui respondeatur...
I
A Pastrix,

Je tiens à préciser que je ne suis pas l'auteur du texte incohérent daté du 20 décembre. Je serais curieux de savoir quel est l'individu qui se permet de signer cette mascarade de mon pseudonyme. Qu'il ait au moins le courage de se dévoiler.S'il estime mon latin trop incorrect qu'il m'en fasse part sans se cacher et sans faire preuve de stupidité.
I
that ium dis is unus insumus of cagaminitas
ich em eo idiotum ut you send me aut faniculibutis
the gentem of dein situs are allus bruttimitom sectos.
I'm stay gound das res.
I
Rectoris Libyci commorationem aegre tuli. Nos Francogalli enimvero, quam magnam contumeliam accepimus! Iste scit plane se omnipotentem esse quia petroleum possidet.

Debebatne tamen praeses noster tam patienter ab hospite suo talem superbiam accipere? Nunc triste confiteor cognomine Caudice dignum se praebuisse.
latine
Publicité
Publicité