Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
9 décembre 2007

Regina Mater

Ut in novissimo nostro nuntio commemorabamus, Caudex, in Sinas iter faciens, comitem sibi adjunxerat matrem suam, nomine Andream Mallah (quam omnes vocare pergunt Dominam Sarkozy, quanquam cum marito suo jamdudum divortium fecit). Vix in Galliam reversa, a diurnario interrogata in eo colloquiorum genere quod Angli 'interview' vocitant, non dubitavit opinionem suam exponere de multis rebus, non solum ad familiam, sed ad Rem Publicam pertinentibus. Quid de administris qui praesidem comitabantur sentiret, quid de Caecilia, quid de filiabus ejus, numque exspectaret, ut filius suus uxorem novam (tertiam scilicet) duceret. Ex administris feminis, duas nominavit 'puellas' et se eas habere pro 'amiculis' confessa est, tertiam vero laudibus sustulit, maxime probans ejus 'incessum' et 'habitum'. (Mihi quidem ea potius equae similis videtur, sed hoc est judicium meum proprium). Duas priores fateor non invenustas mihi quoque videri, unam e stirpe arabica ortam vere allicientem, alteram, credo, subflavam, e gente polono-gallica natam, haud minus blandam quam prior. Sed maxime exspectanda erant responsa de Caecilia ejusque filiabus, et de conjugio futuro Nicolai, si forte in animo haberet novam uxorem ducere. De Caecilia, dixit socrus se cum ea consuetudinem haud ingratam junxisse, quamvis 'frigidula' sibi videretur. Idem se sentire dixit de filiabus, 'superbulis' et 'frigidulis' quoque. De conjugio autem clare et aperte confessa est, se valde sperare filium NUNQUAM novam uxorem ducturum, nam, inquit, "satura sum nuruum". Mirabile responsum socru dignissimum, nam nemo ignorat id genus mulieres filiorum uxores perraro probare solere, quod nimirum odium mutuum parit...Post talem significationem difficile est animo fingere quae femina adeo audacem se praebere possit, ut hujus 'Harpyiae' filio nubere cupiat. Quidam Caudicem jocose interpellare maturarunt, in commentariis suis scribentes: "Audi matrem, puer, et cave ut ei obsequenter pareas, nisi culum verberari velis !" Ita res se habent in Republica nostra. Sed adhucne in Republica versamur, an in Monarchia comica ? Valete, optimi lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
C
Ut verbis tuis utar,

MDR

(sed in stomacho rideo)
P
Sophos ! optime Nemo. Dum commentarium tuum lego, non potui, mehercle, quin in cachinnos effunderer, quod mihi persuasum est omnibus qui te legent sine dubio eventurum. Tantum doleo quod Caudex tam ignarus et indoctus est ut jocis tuis frui non possit .
N
Puto nos posse animo fingere nonnullas feminas Americanas quae audeant Caudici vestro nubere, sed nescio num vobis satis placeant necne.

In primis, quid de Paride Hilton? Quae haud minus Francogalla quam aut Caudex aut Caecilia esse videtur, praesertim cum eius praenomen sit "Paris." Praeter omnem sensum ut aiunt communem se tam audacem in praeterito praebuit ut se supra legem humilem et vulgarem esse putaret. Nam quis possit dubitare quin verba tam audacia et stulta possit Reginae Matri respondere quam coram iudicibus diurnariisque effutierit?

Si Paris nimis effrenata videtur, quidni aut Barbara aut Jenna, Fruticis filiae et (nuperrime saltem) pudicius sese gerentes? Neutraque est custodibus publicis comprehensa paene septem iam annos, neque his diebus, quippe quae satis annorum sint natae, possunt in ius vocari vel cervisia emenda cum minores essent vel documentis falsis praebendis. Porro, quia filiae sunt praesidentis Americani, cui Caudex non modo amicus sed etiam catulus esse videtur, nonne potest fieri ut illarum Texanarum utraque socrui resistat et suam catulam regat?
latine
Publicité
Publicité