Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
2 décembre 2007

Tumultus suburbani ...

Tempore quo Caudex inter Sinenses cum matre sua ( quam videlicet in loco uxoris, ne femina prorsus carere videretur, itineris comitem sibi adjunxerat) se ostentabat et agitabat, non solum Gallia ob operariorum publicorum et scholasticorum operisticia fere immobilis fiebat, sed etiam, postquam in collisione inter vigilium autocinetum quoddam et parvam autobirotam duos adulescentes vehentem facta, ambo juvenes mortui sunt, in regione suburbana, gravissimi tumultus a sociis et aequalibus duorum interemptorum excitati sunt, in quibus multa autocineta, nonnullae tabernae, bibliotheca et alia aedificia publica incendio conflagrarunt. Quin immo, biocolytae, ab administra (nam femina est quae nunc temporis hoc munere fungitur) rerum internarum ad locum missi, a juvenibus lapidibus, grandinis modo, appetiti sunt. Fertur etiam nonnullos glandibus sclopetorum vulneratos esse. Siphonarii quoque, qui ad incendia exstinguenda accucurrerant ejusdem generis telis excepti sunt. Qui tumultus multo solito graviores haud minus quam tres noctes duraverunt, cum helicoptera regionem perpetuo specularentur. Vehementer, mehercle, miror quando rectores nostri currus loricatos in juvenes rebelles immissuri sint ? Jam compluries minatus est Caudex iis quos vocat "populi faecem" vel "juvenes nequam" pessimas poenas, prorsus negans eos fortasse aliquam facinorum suorum excusationem habere, quod miserabiliter vivant, aut opere careant, aut in habitationibus pessime instructis incolant, aut a biocolytis persaepe contumelias et injurias accipiant. Olim, cum rectores nostri ad sinistras partes pertinebant, ordo ab iis institutus erat qui biocolytarum propinquiorum vocabatur, in iisdem locis habitantium, omnes juvenes nominatim cognoscentium, aliquando cum iis pedifollio ludentium, ita ut, si quis casus eveniret, incendium, ut aiunt, a prima scintilla exstingui posset Primum vero decretum quod fecerunt ii qui, ad dexteras partes pertinentes, in eorum locum successerunt, fuit, ut hic ordo tolleretur, et rursus augeretur numerus biocolytarum qui ex castris suis, galeis, scutis, manuballistis instructi, aliquando etiam personati, ne cognoscerentur, ad regiones ubi casus aliquis evenit, ut ad hostiles terras, emittuntur. In quo consilio contumaciter perstare se Caudex iterum atque iterum affirmat. Utinam in caput ejus, non nostrum, stoliditatis ejus poena recidat ! Amen ! Valete omnes ad proximam hebdomadem, et, si commentarii vobis occurrunt , eos emittere nolite dubitare. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
J
Mulieres preconissae optimae sunt ad scrupulos explicandos. in Federatione Americana nigrae mulieres praeoptandae sunt quia viri diurnarii interrogantes timent se censentur opinionem praeiudicatam de mulieribus aut hominibus nigris habere, igitur quaesitum ab eis molle seu inane est.
M
Expectatus venis Hispanicus! Adventum tuum gratulor. Tibi scribet alter hispanico enim Barcino incolo. Quoad ad tuam quaestione attinet, atque si bene memini, bloga est nomen latinum.
Vale!
H
Per retem navigando, hanc blog (quid nomen huic latinum est?)invenio. Ego linguae latinae magister sum in urbe Legione (nunc León) in Hispania. Magnum gaudium sensi linguam latinam dilectissiman legendo et videndo ut haec uti possit ad praessentissimas res agendas, ut recentes tumulti in Gallia. De his rebus non meam opinionem exponere audeo, quod Hispanicus sum et Gallicas res non satis cognosco, sed salutationes tibi dare volo ab antiqua Hispania et animos ad te mittere . Vale
N
Nolo in hac re videri obstinatus, sed prorsus nullam causam possum mente effingere ob quam Caudex non iam potuit eis iuvenibus munera invenire. Cum apud nos multi muneribus carerent, ut accidit ante alterum totius mundi bellum, respublica munera de publico constituit, in viis muniendis, in hortis serendis, in tabulis mathematicis componendis, in fabellis scaenicis agendis, in aeroportibus pontibus bibliothecis aedificandis, quae omnes ad usum communem et ad bonum commune necnon ad omnium civium vitarum commoditatem conducebant. Pauperes nostri tunc poterant stipendia non modo accipere sed potius merere, ob quam causam melius se habebant nec tumultus agebant.
At si talia consilia quae se efficaces in praeterito iam praebuerunt Caudici displicant, quia forsitan munera publica ad sinistras factiones spectare videantur, quidni officinas instituat in quibus homines muneribus carentes possint ludicra ad parvulos destinata facere. De ludicris non iocor: nam his diebus est timor maximus apud parentes Americanos saltem (de Europaeis non possum quidquam dicere) propter ludicra Serica quippe quae multa nunc periculosa esse videantur. Fere cotidie nuntii nobis referantur de ludicris e plumbo factis vel quae si a parvulis comedantur (quod omnes sciunt nonnumquam fieri) possint mutari in eadem venena viraque quibus pravi soleant uti etiam ad stuprum committendum, ut nupperime relatum est de illis ludicris quae "Aquadots" vocantur. Timor maximus nunc inter parentes non modo serpit sed volat, qui nolunt quidquam in Serica republica factum suis parvulis emere ne liberi ludicris laedantur. At ludrica Europaea apud nos saltem semper sunt in pretio: modo necesse est pendere quibus pretiis ii velint "Lego" et "Brio" emere ut facile decernatur quam vera sit haec propositio. Praeterea propter leges Europaeas omnes possunt fidem in talibus mercibus ut tutioribus reponere.
Porro alia bona Europaea, vel vestimenta vel unguenta, et praesertim Francogallica, sunt per totum mundum in pretio; sed his diebus Serici solent minore pretio suas merces, etsi inferiores vel perniciosas, etiam in Europa vendere. Quidni nova officina aedificentur, etiam publica vel semipublica, ut iuvenes muneribus carentes possint suis industriis pecuniam consequi neve velint sua oppida ferro et igne delere? Propter condiciones quae pollent, totum forum clamat ut meliora et tutiora bona vendantur. Nunc est tempus optimum ad negotia agenda, et hi iuvenes clamant se velle laborare. Quam ob rem non potest Caudex munera eis invenire?
I
Optime Pastrix,

Commentarii mihi occurrunt eosque emittere non dubito.Infeliciter, haud facile est mihi Ciceronis sermone uti.Experiar tamen.

In regionibus suburbanis, certe, condiciones dignas cura vivunt. Vere, perdifficilis est quaestio. Quomodo eam expedire? Nescio. Nicolai parvi sectator non sum, immo ad sinistram partem -temperatam-accedo, sed vehementer hos facinerosos autocinetorum, tabernarum, bibliothecarum ludorum incendiarios recuso quia, videlicet, humillimi sunt qui istas injurias patiuntur.

Meministine - duos annos abhinc- hujus miserae puellae africanae in vehiculo publico crematae?
Aliquis dicet: "Incendiarii pueri erant. Male facere nolebant." Male fecerunt tamen et hujus juvenis vitam destruxerunt.

Iram intellego, vim caecam non accipio.

Vale.
latine
Publicité
Publicité