Hodiernum nuntium in animo habeo dicare non Caudici neque Frutici, neque ulli eorum qui planetam nostrum miserum infeliciter regunt, sed commemorationi diei quo celeberrimus liber Carolus Darvinii "De origine specierum" divulgatus est. Quanquam non ignoro vocabulum "species" Ciceronis quidem tempore , in casibus pluralibus obliquis in usu non fuisse, quod M. Tullius ipse commemorat in suis Topicis, ubi explicat se pro eo subjicere debuisse vocabulum "forma". Sed hoc verbo volebat in Latinum vertere Graecum verbum Platonicum "idea". At in titulo libri Caroli Darvinii "species" protinus diversam significationem habet. Si Ciceronis more scribere voluissemus, vocabulum "genus" potius usurpandum erat, quod est ad sensum aptius, et Darvinii librum vocare "De origine generum". Sed nimis Ciceronianos ne nos praebeamus. Servare auctoris verbum et sensum servare maluimus. Sed ad anniversarium ipsum redeamus. Die enim 24 m.Nov. 1859 in lucem proditus est ille liber, in quo Carolus Darvinius, vir Anglus doctissimus, 50 annos natus, post multas peregrinationes per totum terrarum orbem, quas susceperat ut animalium vitae et naturae studeret, demonstrabat varias "species" animalium non semel creatas esse et easdem in perpetuum mansisse, ut docebant Theologi, narrationem creationis in Biblia sequentes, at, contra, formas vitae, primum primitivas, deinde paulatim meliores et aptiores factas, evolutione quadam mutatas esse, ut in formas quas nos nunc cognoscimus evaderent. Idque quia in "certamine vitali" semper pejores formae (vel "species") evanescebant, et meliores supererant, ita ut mutatio formarum ("specierum") semper in melius fiebat. Anniversarius dies hujus libri celeberrimi eo magis commemorandus mihi visus est, quo adhuc sunt, etiam in Europa, homines, Biblia obcaecati, qui adhuc credere malint "caelum et terram et omnia quae in iis sunt intra sex dies semel creata esse"
"O miseras hominum mentes, o pectora caeca!"
Valete, omnes lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem.
Pastrix