Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
6 octobre 2007

Abiit hiems, adiit ver

Quam cito mutantur res ! Praecipue si de tempestate agitur. Proxima hebdomade frigore moriebamur. Hac vero de calore querimur. Nemo scit, cum e lecto mane surgit, quomodo sibi vestiendum sit. Aestivone modo, an verno, an hiemali. De tempestate enim nemo jam quicquam intellegit. Et ego minus quam quisquam alius. Quin immo in eadem regione hodie siccitas, cras inundatio, etiam aliquando utraque simul ! Dicunt in culpa esse modum nostrum vivendi, vel potius modum hominum vivendi usque ab aera industriali quae dicitur, id est a saeculo uno et dimidio. Ab illo enim tempore non desierunt homines aliquem novum modum energiae consumendae invenire. Post tramina et naves vapore motae, venerunt autocineta et denique aëroplana et rochetae. Praeterea incolarum terrae numerus compluries multiplicatus est, cottidie summam energiae consumptae augentium. Semper citius ire, semper longius peregrinari. "Ne quid nimis" aiebant sapientes antiqui. Nunc autem nos in aera omnium nimietatum. Etiam in sermone cottidiano, quam saepe audimus pro "bonus" vel "optimus" juvenes imprimis dicentes "nimis bonus", quasi citra nimietatem nihil exsisteret ! Sed ut ad argumentum meum revertar, si re vera harum mutationum causa, quas in anni temporibus inter se permiscentibus et permutantibus animadvertimus, est modus noster vivendi, cur eum mutare non conemur ? Infortunate suos mores et consuetudines mutare paucissimi parati sunt, quanquam vicinum suum suos mutare libenter cogeret... Idem evenit cum nationibus: una- quaeque digito accusatorio alias monstrat, sed morum suorum emendationem in aliud tempus semper differt. Nunc in Gallia Caudex noster simulat sua interesse climatis problemata. "Simulat" dico, nam de ejus ipsius ejusque sociorum sinceritate valde dubito. Nimis versipellem eum judico. Quis vivet, videbit, ut ait proverbium... Valete omnes in proximam hebdomadem, diemque carpite, quam minimum creduli postero. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité