30 septembre 2007

Hiems adest !

Ita est, optimi lectores, in nostra saltem regione, hiems necopinato adiit. Non quidem calendarii, sed Naturae arbitrio. Nam jamdudum calendario non est credendum. Vix sex septemve ante dies in autumnum nos intravisse affirmat. Et quid evenit ? Frigus hibernum nos invasit. Jamdudum animadvertimus anni tempora, qualia cognoverunt majores nostri, jam non exsistere: vere praeterito paulum afuit quin calore plus quam aestivo moreremur. Aestate vero proxima nulla fere praeteriit dies quin non plueret, et quoties calefactioni nobis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 12:15 - Commentaires [0] - Permalien [#]

23 septembre 2007

Dulce bellum inexpertis

Quis non horruit, cum audiret administrum nostrum a rebus externis, medicum, olim socialistam, nunc autem asseclam impudenter factum Caudicis, praesidis nostri (ipsius catelli Fruticis illius bellicosi), quis non horruit, inquam, cum audiret istum "humanistam", ut se praebere vult, Persico populo bellum atrociter minantem ? Num tantum de via declinavimus et deerravimus, quam nobis monstrarant praesides priores, a Carolo de Gaulle ad Jacobum Chirac, ne unquam traheremur ad bellum ullum suscipiendum quod ad civitatis nostrae securitatem... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:10 - Commentaires [2] - Permalien [#]
15 septembre 2007

Denique tandem...

Denique tandem, fidelissimi lectores et lectrices, ad vos redeo, ordinatro meo iterum operante. Enimvero haud facile fuit id reficere vel sarcire. Multum temporis et satis multum pecuniae opus fuit. Sed nunc, deo Mercurio (nam hic deus esse videtur, qui omnia communicationis instrumenta tutatur et fovet) adjuvante, spero fore ut postea sine intermissione possim vobiscum garrire. Lutetiam a casula mea Sabaudiana reversus iterum inveni omnia quae in hac urbe me delectant, et quae perdite ruri desiderabam, id est vias hominibus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:42 - Commentaires [1] - Permalien [#]