Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
30 septembre 2007

Hiems adest !

Ita est, optimi lectores, in nostra saltem regione, hiems necopinato adiit. Non quidem calendarii, sed Naturae arbitrio. Nam jamdudum calendario non est credendum. Vix sex septemve ante dies in autumnum nos intravisse affirmat. Et quid evenit ? Frigus hibernum nos invasit. Jamdudum animadvertimus anni tempora, qualia cognoverunt majores nostri, jam non exsistere: vere praeterito paulum afuit quin calore plus quam aestivo moreremur. Aestate vero proxima nulla fere praeteriit dies quin non plueret, et quoties calefactioni nobis operandum est ! Ecce autumnus hic incepit hiemi simillimus. Cujusnam culpa ? Nescimus. Alii dicunt experimenta atomica in causa esse, alii aëris pollutionem et foramen in stratura ozonica (quae dicitur) emissionibus vaporum quorumdam effectum, et Fruticem ipsum accusant quod non approbaverit illud pactum Kyotense, quo deminutionem harum emissionum pleraeque nationes stipulatae erant. Quae cum ita sint, et cujuscumque culpa sit, hoc est maxime incommodum, quod in aedibus communibus, ubi calefactio quoque communis est, non privata, de temperatura aëris non curatur, sed tantum de tempore anni, ita ut, etiamsi frigus plus quam hiemale saevit intempestive, non possint miseri incolae ullius caloris beneficium accipere, et omnibus artubus in habitationibus suis gelidis contremiscere debeant. At contra, vere praeterito, cum, ut diximus, calor aestivus nos vexaret, calefactio non exstincta est, antequam calendarium terminum ad id destinatum indicavit. Sed quid faciamus ? Quod ex aliis pendet, in manibus nostris positum non est. Tantum patiendum est... aut emendus apparatus privatus calori faciendo aptus...Quod fortasse jamdudum nobis faciendum erat... Valete, optimi lectores et lectrices, in proximam hebdomadem... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité