Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
15 septembre 2007

Denique tandem...

Denique tandem, fidelissimi lectores et lectrices, ad vos redeo, ordinatro meo iterum operante. Enimvero haud facile fuit id reficere vel sarcire. Multum temporis et satis multum pecuniae opus fuit. Sed nunc, deo Mercurio (nam hic deus esse videtur, qui omnia communicationis instrumenta tutatur et fovet) adjuvante, spero fore ut postea sine intermissione possim vobiscum garrire. Lutetiam a casula mea Sabaudiana reversus iterum inveni omnia quae in hac urbe me delectant, et quae perdite ruri desiderabam, id est vias hominibus refertas, tramen subterraneum mortalibus utriusque sexus oneratum, bibliothecas libris opulentas, cinematographea novissimas pelliculas praebentia, quid multa ? omnia denique quibus urbana vita multo melior quam rustica mihi videtur. Quanquam non nego aliqua commoda in hac inveniri posse, ut quietem, silentium, aerem purum, naturae rerum proximitatem, concentum avium, "mugitusque boum", etiamsi boves jamdudum a scaena rurali paene evanuerunt.... Hic igitur revivo, sed quantus labor me manet ! Nam, post mensem totum ex quo ordinatrum in morbum suum subitum et, usque adhuc inexplicabilem cecidit, nihil facere potui, et etiam nunc nescio quomodo laborem meum repetere possim, nam omnia quae, ut thesaurum quemdam, in eo congesseram, omnino evanuerunt, quasi nunquam exstitissent ! Culpa mea scilicet, nam infortunate non curaveram ut ea rite et composite servarem. Praeterea, cum discus, qui durus vocatur, mutandus sit, in ordinatro non invenio formulas vel facultates, quibus assuetus eram, et hoc quoque haud paulum temporis mihi terit et consumit. Sed bono animo maneo, cum natura sim quem vocant optimista... Valete, omnes, et, si laborem vestrum repetistis, optimo animo estote.. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
I
Optime Pastrix,<br /> <br /> Gaudeo reditu tuo. Commentarios tuos legere, semper mihi in delectatione est. Nunc opto ut ordinatrum bonum possideas et sine ulla nova calamitate scribere possis.<br /> <br /> Vale.
latine
Publicité
Publicité