28 juillet 2007

Quies...

Quam quieta est vita rustica ! Hic tempestate amoenissima, neque frigida, neque calida, aura jucunda fruimur : nonnullae nubes in caelo, umbra arborum gratissima, herba secata, silentium vix ab avium cantu ruptum, televisorium caecum (propter consilium meum ignorandi novos ductores Reipublicae, de quo jampridem locutus sum), radiophonum mutum (eadem de causa), omnia hic tranquillissima. Fortasse, in aliis regionibus, bella saeviunt, obsides a latronibus vel a grassatoribus abducuntur, inundationes inexspectatae domus invadunt,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:21 - Commentaires [0] - Permalien [#]

21 juillet 2007

"Labores et dies"

Proximo Saturni die mihi in animo vere erat aliquid narrare de vita mea rustica (quod titulo ipso diarii significare volueram). Sed mox evenit ut e via proposita digressus sim (vel de sulco deliraverim !) et, cum domus meae situm describere conarer, facies Andreae Gromici (qui olim fuit administer rerum exterarum Unionis Sovieticae) in rupe ingenti a Natura in monte insculpta quem e villa prospicimus et quae, ut ita dicam, ex alto totam vallem observat, mihi occurrerit, et mirarer quid Julius Caesar, cum iter faceret ad Helvetiam,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:41 - Commentaires [0] - Permalien [#]
14 juillet 2007

De re rustica

Nemini magis me juvat satisfacere quam NEMINI. Quo a me petente ut de vita quam ruri ago scriberem, aliquas lineas exarabo de villula mea alpina. Spero ceteris lectoribuss et lectricibus hanc materiam non nimis molestam fore. Utique hoc me sinet aliquantulum temporis oblivisci quae in Gallia nostra geruntur, praeside Nescio-quo... Exempli gratia, hodie quo celebrabatur dies anniversarius Maximae Rerum Eversionis anni 1789, decursus militum et pompas sollemnes Lutetiae factas omnino abstinui quin in televisorio spectarem ! Quod... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 22:36 - Commentaires [2] - Permalien [#]
08 juillet 2007

Redeunti ignoscite !

Ignoscite mihi, quaeso, amicae lectrices, amici lectores, silentium meum, cujus culpa non tota mea est. Ejus enim causae sunt duae: prior est, quod subito, aliquibus abhinc diebus, ordinatrum meum desiit operari. Id, quod adhuc semper erat servus mihi fidelissimus lentissime et pigerrime munere suo fungi coepit, et inexspectato denique omnino cessavit. Cum id ad sartorem attulissem (paene dixi: ad medicum adduxissem, adeo mihi plus quam res inanima videtur !), ille artifex peritissime comperit in ordinatro discum durum, qui dicitur,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 22:55 - Commentaires [5] - Permalien [#]