Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
8 juillet 2007

Redeunti ignoscite !

Ignoscite mihi, quaeso, amicae lectrices, amici lectores, silentium meum, cujus culpa non tota mea est. Ejus enim causae sunt duae: prior est, quod subito, aliquibus abhinc diebus, ordinatrum meum desiit operari. Id, quod adhuc semper erat servus mihi fidelissimus lentissime et pigerrime munere suo fungi coepit, et inexspectato denique omnino cessavit. Cum id ad sartorem attulissem (paene dixi: ad medicum adduxissem, adeo mihi plus quam res inanima videtur !), ille artifex peritissime comperit in ordinatro discum durum, qui dicitur, non multum abesse quin exspiret. Cum vero ei affirmarem id vix tres annos natum esse, ridens mihi respondit aetatem non esse in causa, nam hic tristis finis cuivis ordinatorio quolibet tempore subito accidere potest, etiam cum ex taberna mercatoria omnino novus prodit ! Fatum esse, miserabile quidem, sed ineluctabile ! Reliqui ergo amiculum meum apud ejus medicum, qui duobus diebus post, et haud parva pecuniae summa soluta, sanus iterum et integer, ut videbatur, mihi redditus est. Haec fuit prior causa silentii mei. Altera est, quod, ut quotannis eodem ipso tempore facere soleo, cum familia mea Lutetia emigravi, ut ferias aestivas agam in villula quam habemus in Alpibus. Ibi vero conexio cum interreti longe difficilior est, quam in urbe. De vita rurali et de vita urbana multi ex antiquis temporibus usque ad nostra sapientissime disseruerunt, alii urbis molestias rurisque quietem, alii contra ruris incommoda urbisque utilitates proferentes. Ego rus non odi, sed fateor me urbanam vitam malle, et quod ad interrete pertinet, incommoda ruris manifesta sunt. Linea telephonica est adhibenda, quae non semper arbitrio nostro cedere solet... Sed sollemniter vobis polliceor, qui tam amice, tam amanter, vestris pergratis commentariis, me hortati estis, ut hoc diarium emittere pergerem, polliceor, inquam, me quantum potero, omni hebdomade minimum semel aliquot lineas scripturum. Curate ut valeatis, carissimi lectores et lectrices, et pergite mihi favere commentariis vestris. Pastrix P.S. Ave, Thalia carissima, quanto gaudio inveni nomen tuum inter eos qui commentarios scripserunt ! Sed quid de blogo tuo ?
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Valde gaudeo, mi Fabrici, quod mihi assentiris de Nicolao Minimo. Votum equidem feci me posthac nunquam eum spectaturum in televisorio. Et adhuc vorum meum religiose servavi ...
Vale et perge commentariis tuis mihi favere
F
Hodie tuum blogum inveni, quod me gaudet, maxime ubi scribis de Caesare nostro, Nicolao Sarkozio Minimo. Tamen inter istos duos tyrannos hoc maxime interest quod Senatus Romanus non dabat potestatem totam Caesari, Coetus Nationis Francogallorum facit omnia quae Sarkozius vult.
N
Doleo quod ordinatrum tuum suo munere non fungebatur, quod aliquando accidit. Sed gaudeo, quod potueras Alpes visere! Rusticationes enim semper animam reficiunt; quis non vult villam Alpinam aestate petere? Quam pulchre videtur esse talem vitam, procul ab urbibus actam, inter montes altas et niveos, ubi sol possit corpus amplecti calefacereque potius quam opprimere! Narres, igitur, quaeso, de montibus et de rebus a te visis!

Et pergas, quaso, nobis favere tuis lineis tam diserte et tam pulchre scriptis, quas scis nos omnes magno cum studio exspectare.
T
à tout ce que dit ta muse, qui n'est pas mousse...
T
Si j'ai bien compris des soucis d'ordi t'ont retenus loin de nous ... Ton ordi bat la campagne... et du coup tu passes allégrement du "Nulla dies" à "Nulla Hebdomas" mais jamais, rassure, à "Pas un mois sans une ligne" ???
Quant à mon blog... euh bin euh... c'est parce que je vois bien la paille sur ton blog que je ne vois plus la poutre sur le mien... ;o)

PS : à part les abréviations et autres locution, je te rappelle que je ne maîtrise pas un mot de latin je fais tout par devinettes... oups !
latine
Publicité
Publicité