22 juin 2007

Suntne omnia uno tempore agenda ?

Si quis tanti putat Nicolaum nostrum Brevem observare quomodo res gerat, non potest non mirari quot negotia omnium generum una suscipiat. Quasi ipsi uni incumberet tota respublica, nullis administris et praesertim nullo administro primo quicquam curandum habentibus . Ubique praesens omnia gerit. Memoriam mihi renovat illius loci Belli Gallici, ubi Caesar, cum Nerviorum impetu inopinato paene oppressus esset, narrat :" Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum..., signum tuba dandum, ab opere revocandi milites...,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:08 - Commentaires [10] - Permalien [#]

17 juin 2007

Democratia ?

Hodie extremum suffragia dedimus ut expleretur legumlatorum coetus, nam praeterito Solis die omnes eligi non potuerunt, media suffragiorum parte civium suorum non assecuti. Sed exitus ultimus vix dubius est. Longe major pars sedium a praesidis fautoribus occupabuntur, adversariis ejus vix quartam earum partem servantibus. Itaque infortunate exspectandum est omnes potestates in iisdem manibus fore per quinque proximos annos: potestas legislativa, cum utriusque coetus, legumlatorum et senatorum, longe major pars ad partes praesidis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:36 - Commentaires [0] - Permalien [#]
09 juin 2007

Caecilia Matella

Nolite putare, optimi lectores et lectrices, dum Matellam scribo, me aliquem lapsum calami (vel potius lapsum "claviarii") imprudenter commisisse. Minime ! Consulto feci, per jocum, de Caecilia, Nicolai Brevis, uxore, loquens. Non quod hujus dominae figura ullo modo referat imaginem vasis illius in quod vesicae exonerari noctu solent, nam illa nihil elegantius, nihil mundius, nihil fastosius inveniri potest, dummodo talis esse velit ! Utique forma quidem illa multo praestantior quam vir suus (quod non perdifficile est!). Me tantum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:35 - Commentaires [7] - Permalien [#]
03 juin 2007

Acta est fabula !

Acta est fabula ! Plaudere non necesse est. Sed queri, lugere, lamentari, quid prodest ? Cladem accepimus horribilem. (Fuit "Annus horribilis", ut verbis Reginae cujusdam utar). Non est culpa nostra. Nunc patiendum est, et exspectandum, si forte, ut iste res hinc illinc agitat et disturbat, fortasse pedem offendet et praeceps procumbet... Nam jam videtur concitatus ut equus ex carcere in circum subito emissus, qui aliquando ante metam spumans et exhaustus ad terram casurus est. Nunc autem aliunde alio volitat, de minimis maximisque... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:11 - Commentaires [4] - Permalien [#]