Sicut pugil adversarii sui pugnis contusus, percussus, conscisus, humi jacens, deficiens, spiritum aegre ducens, paulatim ad sensum sui redit, tantum ut intellegat se in summa victum, sine ulla spe acceptam cladem reddendi, et ut clarius, dum exspergiscitur, clamores triumphales audit, quibus adversarius suus a spectatoribus salutatur, ita media fere pars Gallia, quae candidatae partium popularium favebat, cum comitiorum exitum cognosset, quorum victor pronuntiabatur praeses factionis dexterae, primum aures suas claudere cupiebat, deinde lacrimas suas vix tenere valebat. Tanta spe destituti sunt fere 17 miliones civium, qui primum ab hominum memoria avide exspectabant, ut femina rerum suarum potiretur. Nunc autem dicitur Fruticem fervide gratulatum esse novo praesidi, quem valde sperat consiliis suis tandem assensurum esse, et in locum Antonii Blairii catuli sui fidelissimi successurum. Nos vero tristes sumus, et proximos quinque annos pessime auguramur....
Valete, optimi lectores lectricesque, in crastinum, si, post tantam cladem, satis animi habebo ut de alia re scribam..
Pastrix