Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
26 avril 2007

De tuendis silvis

Hodie in ephemeride quadam ex iis quae gratis in tramine subterraneo Lutetiano distribuuntur, et propter hoc METRO inscribitur, legi hoc nuntium valde singulare: " Cantrix quaedam Americana, nomine Sheryl Crow (nomen insolitum, quod Anglice significat 'Cornix', speramus cantricis vocem jucundiorem esse quam avis a qua nominatur ! sed ad rem ipsam nihil refert), quae sivarum impigerrimam defensatricem se profitetur, in diario suo hortatur ut unusquismque (unaquaeque) nostrum, quoties ad alvum laxandam it in cellam intimam, utatur uno tantum folio chartae abstersoriae, ita tamen ut in casibus quibusdam vere exsecrandis (sic ait ipsa) duo vel tria usurpare liceat ". Non equidem dubito quin omnes orbis terrarum silvae gratas se praebeant erga hanc suam nobilem et ingeniosam patronam. Ego tamen ei suadere velim, ut, si forte de Francisco Rabelaisio audivit, ejus librum adeat, qui "Gargantua" inscribitur, in cujus capitulo XIII, de sescentis modis abstergendi culi fuse lateque disputatur, quorum plurimis utendo non solum silvis parcere, sed etiam podici nostro aliquam voluptatem nequaquam neglegendam (si auctori credimus) afferre possumus ! "Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci." Valete, optimi lectores et lectrices, in crastinum. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité