26 février 2007

Potestne stultus sapere ?

"Malo accepto stultus sapit", ait proverbium quoddam, prolatum certe ab uno eorum qui "optimistas" se vocant, et qui in meliorem partem res semper accipere solent. Contra atque ii qui "pessimistas" se vocant, et, ut illa Casssandra Trojana, semper se metuere dicunt, ne res etiam pejores quam in praesenti fiant. Si, malo accepto, stultus quidam sapit, nonne hoc demonstrat istum non tam stultum esse quin ex rerum eventu saltem aliquid discere possit ? Est igitur non stultus perfectus, sed tantum semi-stultus, quoniam aptum se praebuit... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:44 - Commentaires [3] - Permalien [#]