21 février 2007

Vaccinum maleficum

Heri nihil scribere potui, quia morbo difficili impediebar. Quid mihi acciderat ? Nudius tertius vesperi, medico meo hortante, vaccinum accepi contra nescio quem pulmonarium morbum, qui serpere dicebatur in terra nostra et, si viris rei peritis credimus, letifer aliquot dierum intervallo fieri compertus erat. Sed hoc vaccinum mihi non ita bene profuisse videtur. At contra tam gravis febris causa fuit (ad XL gradus temperaturae) ut, post noctem valde inquietam, quasi plagis confectus mane experrectus sim. Haud aliter quam si... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:18 - Commentaires [4] - Permalien [#]