17 février 2007

Dies Stultorum

Apud Romanos, si Ovidio credimus, hic dies erat dies festus Stultorum. Felices Romanos, qui unum solum diem stultis consecrabant. Nos cottidie sacrificia iis facimus. Et utinam ipsi tantum stulti essent. Sed stultitia iis non est satis. Ei addere solent maleficentiam, avaritiam, zelotypiam, cupiditatem, immanitatem. In omnibus ordinibus reperiuntur, nullo loco excepto, in summis muneribus haud minus quam in imis civitatis gradibus. Quod Erasmum non fefellit, cum Elogium Stultitiae (quod Graece Encomium Morias vocavit) composuit, in... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:47 - Commentaires [2] - Permalien [#]