16 février 2007

Silentium

In libro suo de Erhica Aristoteles ait: "Multas amicitias dirimit silentium". Rectissime monuit. Sicut planta, ad crescendum et formam assequendam, indiget aqua, sole, imprimisque cura et amore ejus qui eam colit, ita amicitia marcescit et paulatim evanescit, aut si praesentia caret, id est si amici alter ab altero tam procul absunt ut inter se vix unquam videant, aut si, etiam a longinquo, haud saepe epistulas aut saltem nuntia quaelibet alter alteri mittunt. Interdum unus de altero cogitat, sed cogitatio non sufficit. Oportet rem... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [4] - Permalien [#]