Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
31 janvier 2007

Vetitum fumare !

A crastino die vetabitur fumare tabacum omnibus in locis publicis Galliae ! Quod jamdudum passim vetitum erat : in traminibus, in stationibus ferriviariis, in aëroplanis, in tabernis, in cauponis, et a longo tempore antea in theatris, in cinematographeis,...
Publicité
Publicité
30 janvier 2007

Ad aram Pacis

Apud Romanos hodie 3O m.Jan. celebrabatur Pax. Meminerimus enim versuum Ovidii in fine libri primi Fastorum, ad mensem Januarium pertinentis: "Ipsum nos carmen deducit Pacis ad aram // Haec erit a mensis fine secunda dies". Hunc morem, ad aram Pacis congregendi,...
29 janvier 2007

Preces...

De Sortibus Vergilianis iterum. Heri cum poëma Vergilianum evolverem, forte in versum incidi, qui dicit: " Desine fata Deum flecti sperare precando " Haec sunt verba Sibyllae Palinuro respondentis, qui, mortuus, in aquam demersus, fluctibus agitatus,...
27 janvier 2007

Sortes Vergilianae

Legi alicubi homines Medii Aevi in quibusdam occasionibus, exempli gratia antequam consilium aliquod caperent, solitos esse consulere quas appellabant 'sortes Vergilianas'. Quid faciebant ? Aperiebant librum Vergilii fortuito, et quicumque versus iis...
25 janvier 2007

Musica

Hodie vesperi adfui in ' Domo Radiophoniae Gallicae ', quae est aedificium ingens rotundum in ripa fluminis Sequanae situm, haud procul (o me fortunatum ! ) a domo mea, afui, inquam, concentui musico, cujus participes e diversis regionibus venerant, alii...
Publicité
Publicité
24 janvier 2007

Rediit hiems

Totam in Europam rediit hiems. Post aliquot dies quibus temperies fere verna fuit, frigus rursus nos invadit. In Gallia complura milia autocinetorum in viis glacie et nive detenta sunt proxima nocte longas horas. Aëriportus quidam clausi sunt, nullis...
23 janvier 2007

Januarius lentus...

His mensis Januarius semper longior videtur quam ceteri menses. Cur ? Nescio. Fortasse quia, quodam modo, incipere videtur a feriis Nativitatis, et habere hac de causa paene quadraginta dies ! Aut quia sumptus et impensae haud mediocres profusa sunt occasione...
22 janvier 2007

Nimium sanguinis...

Quam rectissime mones, optime JLCG ! Ubique nimium celebrantur et commemorantur viri qui famam suam assecuti sunt sanguinem effundendo, sive duces exercituum, sive navarchi, sive reges vel tyranni fuerunt. Rationem inire conatus sum viarum Parisinarum...
22 janvier 2007

Regis caput...

Hoc ipso die vigesimo primo m. Januarii anni millesimi septingentesimi nonagesimi tertii caput Regis Galliae Ludovoci Sexti Decimi cecidit in corbem machinae ab ejus inventore Doctore Guillotino nominata, quod supplicium fortasse non tam crudele fuit...
19 janvier 2007

Lectio alit ingenium

Hanc sententiam inveni apud Senecam meum (Ep. ad Lucilium 84). Etenim sine lectione ingenium, ut ager sine aqua, siccitate laborat et paulatim fit quasi sterile. Sed quid legendum est ? Acta diurna ? Ita, sed non solum ea. Nam quae ex actis diurnis cottidie...
Publicité
Publicité
1 2 3 > >>
latine
Publicité
Publicité