Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
29 janvier 2007

Preces...

De Sortibus Vergilianis iterum. Heri cum poëma Vergilianum evolverem, forte in versum incidi, qui dicit: " Desine fata Deum flecti sperare precando " Haec sunt verba Sibyllae Palinuro respondentis, qui, mortuus, in aquam demersus, fluctibus agitatus, desiderabat in terra humari, "sedibus ut saltem placidis in morte quiesca ". Ita confitetur Sibylla et, per ejus os, Vergilius ipse, Deos precando fatum mutari non posse, ergo preces inutiles esse. Attamen in multis et variis locis videmus Aenean (pium Aeneam!) Deos Deasque precari, 'ad sidera tendere palmas', sacra facere, supplicare omnia numina, quid multa ? omnia facere ut Dii sibi favent et concedant ut 'conderet Urbem'. Hic jacet lepus, ut ait proverbium. Est paradoxon commune generis humani quod simul credit et non credit. Credit quia ei opus est sperare, et putare esse in caelo deos aut alias personas potentes quae eum adjuvare et ab eo mala arcere possint et velint, si imo ex corde rogantur et obsecrantur. Sed eodem tempore non potest non animadvertisse quam saepe omnes suae preces nulli usui fuerint. Non desinit tamen, verba Sibyllae et suam ipsius experientiam neglegens, sperare fata se flexurum precando... Miserum hominem, qui, solus inter cetera animalia, sine spe et sine metu vivere nescit ! Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité