19 janvier 2007

Lectio alit ingenium

Hanc sententiam inveni apud Senecam meum (Ep. ad Lucilium 84). Etenim sine lectione ingenium, ut ager sine aqua, siccitate laborat et paulatim fit quasi sterile. Sed quid legendum est ? Acta diurna ? Ita, sed non solum ea. Nam quae ex actis diurnis cottidie discimus tertia, ut ita dicam, dimensione carent. Quam tertiam dimensionem invenies, si libros leges, qui altitudinem quamdam temporalem eventibus cottidianis praebeant. Exempli gratia, si Adolphus Hitler Napoleonis historiam attentius legisset, Russiam ita temere non aggressus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:36 - Commentaires [2] - Permalien [#]