Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
19 janvier 2007

Lectio alit ingenium

Hanc sententiam inveni apud Senecam meum (Ep. ad Lucilium 84). Etenim sine lectione ingenium, ut ager sine aqua, siccitate laborat et paulatim fit quasi sterile. Sed quid legendum est ? Acta diurna ? Ita, sed non solum ea. Nam quae ex actis diurnis cottidie discimus tertia, ut ita dicam, dimensione carent. Quam tertiam dimensionem invenies, si libros leges, qui altitudinem quamdam temporalem eventibus cottidianis praebeant. Exempli gratia, si Adolphus Hitler Napoleonis historiam attentius legisset, Russiam ita temere non aggressus essset. Et si Frutex libros quosdam legisset de historia Medii Orientis (sed num valet legere et quae legit intellegere ?), in pedicam Iraquianam non se imprudenter et calamitose intulisset. Cicero de historia haec scripsit :" Historia testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae..." Hoc certe ad quemvis hominem pertinet, quid ergo ad eum qui cives suos regendi et ad pacem aut bellum ducendi munus gravissimum sibi assumpsit ? Sed non solum de libris historicis loqui volo, sed de libris generatim, quanquam, ut Plinius ait, "multum legendum est, non multa", et, sicut nuper legi apud amicum nostrum THERSITEM, multum RElegendum, nam liber vere bonus, quoties legitur, toties aliquid novi docet. Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite quiete. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
L
je ne me sens pas trop d'écrire en latin; bon, essayons d'un latin on ne peut plus "basique" et vraisemblablement très fautif: potesne locum sententiae Plinii ("multum legendum, non multa")praecise mihi indicare? Quaero etiam locum hujus verbi Thomae Aquinatis: "timeo hominem unius libri". Illae duae senteniae proferuntur a A.A.Cournot, in suarum "Considérations..." libri secundi capitulo quarto.
É
vere bonum sonavit. mea notio: index facere omnium msn-inscriptionum hominum volentium latine loqui. tune msn habes?<br /> <br /> meus blog (latine scriptus): egisthoenoble.blogspot.com<br /> mea inscriptio (msn):<br /> egisthoenoble@hotmail.com
latine
Publicité
Publicité