15 janvier 2007

Carmentalia

Hodie, quinto decimo m.Januarii, celebrabantur Romae Carmentalia. Carmenta fuit una nympharum Romanarum quae vocabantur Camenae (et postea cum Musis Graecis assimulatae sunt). Illa Carmenta mater Evandri, regis Italiae, erat, sed imprimis praeclara fuit ut vates, oraculorum editrix omni fide dignissima. Dicitur quoque quindecim litteras Graecas a filio suo Evandro in Latium allatas (quas ? nescio) in totidem litteras Romanas mutasse, et centum et decem annos vixisse. De morte ejus quidam dicunt eam a filio suo necatam esse (qua de... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:50 - Commentaires [0] - Permalien [#]