Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
15 janvier 2007

Carmentalia

Hodie, quinto decimo m.Januarii, celebrabantur Romae Carmentalia. Carmenta fuit una nympharum Romanarum quae vocabantur Camenae (et postea cum Musis Graecis assimulatae sunt). Illa Carmenta mater Evandri, regis Italiae, erat, sed imprimis praeclara fuit ut vates, oraculorum editrix omni fide dignissima. Dicitur quoque quindecim litteras Graecas a filio suo Evandro in Latium allatas (quas ? nescio) in totidem litteras Romanas mutasse, et centum et decem annos vixisse. De morte ejus quidam dicunt eam a filio suo necatam esse (qua de causa ? nescio), sed Ovidius id non refert, nam in Fastibus de ea tantummodo canit: "At felix vates, ut dis gratissima vixit, Possidet hunc Jani sic dea mense diem", hunc diem, id est diem quintum decimum Januarii. Carmentalia autem celebrabant matronae Romanae in templo ei dicato et ad portam Carmentalem sito (quae vocata est quoque Scelerata, quod ex ea exierunt trecenti sex Fabii qui cum Veientibus soli pugnarunt et omnes in proelio mortui sunt), et deam supplices orabant ut Rei Publicae prosperitati faveret. Quamnam deam oremus nos, ut Rem Publicam nostram hoc anno 'comitiali' tueatur ? Valete, omnes, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité