07 janvier 2007

Spes me fefellit...

Heri vigil somniabam. Sperabam enim me regem fore, corona certe chartacea redimitum, sed regem tamen. Eheu ! Hodie nulla placenta in mensa posita, neque inter convivas divisa, neque in eam faba inclusa, neque faba in portione mea inventa. Nullum mihi periculum imprudenter eam hauriendi. Nemo clamavit : Rex bibit, et mihi salutem propinavit. Fuit dies Solis solita, tota familia oblita erat hodie celebrandam esse epiphaniam. O tempora, o mores ! Omnesne consuetudines jucundae (nam quid est jucundius quam placentam comedere et fabam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:45 - Commentaires [0] - Permalien [#]