06 janvier 2007

Faba regalis

Fuit olim mos, in Gallia quidem, ut die 6 m.lanuarii commemoraretur Epiphania, id est "manifestatio" Jesu, vix nati, coram tribus regibus magis, ut narratur in evangelio secundum Matthaeum, qui ei attulisse feruntur tria munera: aurum, thus, et myrrham, aurum ut regi, thus, ut deo, myrrham, ut homini morituro. Verum est in Evangelio nusquam significari illos magos aut reges fuisse, aut tres numero, sed ita traditum est et additum est unum regum nigrum fuisse... Utcumque res se habet, mos fuit illo die ut efficeretur et divideretur... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 12:08 - Commentaires [1] - Permalien [#]