Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
17 décembre 2006

Saturnalia

Die 17 m.Dec. Saturnalia Romae incipiebant. Quot dies durabant feriae illae, quibus ordo societatis quodam modo invertebatur ? In annotationibus ad Fastorum librum Ovidii adjunctis lego haec : " 17 Dec. (a.d.XVI Kal.Jan.) Saturnalia incipiunt, et per...
Publicité
Publicité
15 décembre 2006

Epitaphia

THERSITES in diario suo nobis ostendit pulcherrimum epitaphium quod vos vehementer hortor ut legatis. Ego quoque volui mentionem facere nonnullorum epitaphiorum, sed potius ridiculorum et jocosorum quam funebrium et lugubrium. Ecce ex his unum: " HIC...
14 décembre 2006

"December est mensis"

His verbis incipit illa notissima epistula Senecae ad Lucilium (duodevicesima): "December est mensis; cum maxime civitas sudat, jus luxuriae publicae datum est, ingenti apparatu sonant omnia...". Quid dixisset ille vir sapiens, si vidisset quomodo homines...
11 décembre 2006

I in malam crucem, Auguste !

Heri nuntius laetissimus omnibus libertatis amantibus allatus est : Augustum Pinochet illum tyrannum Chiliensem, unum et nonaginta annos natum, mortuum esse. Qui nuntius tamen etiam laetior fuisset, si eundem prius judicatum esse et severe condemnatum...
10 décembre 2006

Puer, affer mihi jugurtham !

In "Epistulis Turcicis" , ab Augerio Ghislenio Busbequio (1522-1592), oratore a Romanorum rege Ferdinando hujus nominis primo legato ad Soleimannum Turcarum imperatorem, conscriptis, rem vere miram et singularem repperi, quam putavi dignam cujus mentionem...
Publicité
Publicité
8 décembre 2006

Caeli mutationes

His proximis diebus temperies, in Gallia certe, sed, ut videtur, etiam in aliis regionibus, aliquanto calidior fuit quam in autumno solet. Sunt etiam qui dicant nunquam ex quingentis annis (!) ullum autumnum tam calidum evenisse. Quidam aiunt: "Ex quingentis...
8 décembre 2006

Amplexus gratis

In Ephemeride Latina historiolam jucundissimam nuper legi, quam vobis perlibenter narraturus sum. Fertur Australiensem quemdam, maestitia affectus cum in aëriportu videret unumquemque viatorum advenientium vel proficiscentium amplectentem amicum vel amicam,...
6 décembre 2006

Felicem anniversarium Theodore

Die 6 m.Decembris anno 1904, id est ante duos et centum annos, praeses Civitatum Coadunatarum Americae Septentrionalis Theodorus Roosevelt publice declaravit " Americam septentrionalem posthac fore biocolytam civitatum Americae Latinae". Quod re vera...
5 décembre 2006

Aelurophilia

Aelurophilia Graece significat 'amorem felium vel cattorum'. Qui amor, ut videtur, nunquam affecit antiquos Graecos et Romanos. Nusquam in antiquis litteris de hoc animali tam pulchro, tam suavi, tam blando agitur. Etiam apud Isidorum Hispaliensi vix...
4 décembre 2006

De felibus: Excerptum ex Massenspeculo

“FELIS vel cattus notum animal, muribus avibusque, nonnumquam et pullis gallinaceis infestum. Unde Elephantis custos felis iungi solet, ut mures arceat (1). Mas femina salacior, haec foetus sui amantissima, noctu iuxta atque interdiu videt, tum saepe...
Publicité
Publicité
<< < 1 2 3 > >>
latine
Publicité
Publicité