31 décembre 2006

De ineunte anno

Ecce vobis, optimi lectores et lectrices, aliquot versus ex poëmate excerpti, a lectore quodam composito et ad periodicum cui titulus erat "Hermes Romanus" misso, ineunte anno ... 1818 : Sol orbi lucis qui commoda dividit, anni Emensus spatium, jam renovare parat. Vidimus ut tacite fluxit rapidissimus annus; Sic fluet hic, frustra quem revocare voles. Omnia fert aetas, nec habet medicabile damnum; Quae fuit ante, horam dissipat hora sequens... Praeteritos memor haud desidero, nec queror annos; Nec qui mi superant opto,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 11:53 - Commentaires [5] - Permalien [#]

30 décembre 2006

Chronogrammata

Mos est de annis qui majoris momenti habentur componere chronogrammata, in quibus numerus anni appareat litteris scriptum. Ita, exempli gratia, in periodico cui titulus Vox Latina, Hermannus Frings, anno 2005, composuit hoc chronogramma de electione Papae Benedicti XVI: beneDICTVs XVI pontIfeX VoCatVs natIone... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:36 - Commentaires [0] - Permalien [#]
28 décembre 2006

Peregrinationes...

In uno ex suis colloquiis, cui titulus est "Peregrinatio religionis ergo", Erasmus eos irridebat qui, voti solvendi causa, iter faciebant ut Jacobum Compostellianum aut Virginem Parathalassiam aut Christi Sepulcrum Hierosolymitanum aut Sedem Apostolicam Romanam visitarent. Quid diceret si audiret peregrinorum duos miliones et dimidium Meccam his diebus conventuros, ut quod Hajj vocant perficiant ? Quanquam facilius quidem est nunc temporis aëroplano vecti illuc ire, quam Erasmi tempore pedibus ambulantes Campostellam. Sed tamen... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 22:52 - Commentaires [0] - Permalien [#]
26 décembre 2006

Turba...

In una ex epistulis suis ad Lucilium Seneca amico suo respondebat : "Quid tibi vitandum praecipue existimes, quaeris. Turbam." Quid philosphus noster diceret si ex tumulo surgens videret urbes nostras, praesertim hoc anni tempore. Omnes tabernae plenae sunt emptorum, omnes viae praeteuntibus oppletae sunt, itinera autocinetis obstruuntur, tramina, aëroplana, centena milia hominum vehentia, huc illuc in terra et in aëre commeant. Quocumque is, sive in theatrum, sive in museum aut in odeum, tibi standum est in linea longa post... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [0] - Permalien [#]
25 décembre 2006

Invitus invitatus

Ad cenam heri invitatus sum..... Cur invitatus ? Quia mos (majorum, ut aiebat Cicero) est ut vespere diei 24 m.Decembris familia unaquaque congregetur circa mensam opiparam et edendo bibendoque celebret diem quo fertur filius Dei natus esse e Virgine. Nam dicitur ejus mater eum peperisse ita ut virginitatem suam servaret, ut aiunt Doctores Ecclesiae, "ante partum, et in partu, et post partum". Ante partum ? Fertur enim Spiritus Sanctus semen suum in puellae uterum insinuasse, ut dicunt, sine ulla vi neque violentia. Mirum certe, sed... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:37 - Commentaires [3] - Permalien [#]
23 décembre 2006

a.C.n. X p.C.n.

Ante Christum natum X Post Christum natum. Ex anno 532, monacho quodam — Dionysio Exiguo nomine— auctore, Ecclesia Catholica numerare coepit annos, non ab Urbe condita ut antea, sed a Christo nato. Quae annorum computandorum ratio in variis Europae regionibus (in Gallia quidem demum circiter annum millesimum), deinde in toto terrarum orbe, paulatim recepta est. Etiam in regionibus non Christianis, quibus est adhuc calendarium suum proprium, illo calendario, quasi communi, publice quidem utuntur. Sed quidnam evenit singulare in mundo... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:38 - Commentaires [2] - Permalien [#]

22 décembre 2006

Rexne fuit David ?

In periodico quodam Gallico hodie in publicum edito describitur colloquium cum duobus archaeologis Judaeis habitum, uno Israëliano natione nomine Israël Finkelstein (Latine: Fringillae Lapis), altero Americano nomine Neil Asher Silberman (Latine: Vir Argenteus), qui affirmant Davidem, contra ac Biblia narrat, regem revera non fuisse, sed ducem vel ductorem (cf Romulum!) aliquot familiarum pastorum, neque Hierosolymam, eorum tempore, caput regni Hebraici, quod nondum erat, sed vicum, ne munitum quidem, ubi vivebant duo summum milia... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 22:16 - Commentaires [3] - Permalien [#]
21 décembre 2006

Monstratices vestimentorum

In commentario periodico Latine conscripto, qui 'Vox Latina' inscribitur, legi brevem quamdam symbolam, in qua agitur de exhibitionibus modae Matriti nuper factis, ubi non admissae sunt 'monstratices vestimentorum, quarum corpora nimis tenuia sunt et quadamtenus aspectum sceleti jam praebent'. Neminem, ut mihi videtur, hic nuntius fefellit. Fertur etiam idem consilium, prohibendi scilicet exhibitionem 'feminarum-sceletorum', in aliis regionibus Europae mox susceptum iri. Etenim animadversum est permultas puellas imitari cupientes... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:19 - Commentaires [0] - Permalien [#]
20 décembre 2006

Pauperum cellae

In eadem epistula ad Lucilium cujus nuper mentionem faciebam cum de mense Decembri loquebar, Seneca homines temporis sui commemorabat, qui sibi instruxerant haud procul a villa sua casulas quas "pauperum cellas" vocabant, ubi singulis mensibus aliquot dies agebant quasi pauperes, per quas, ut facete ait, "luxuria divitiarum taedio ludit". Quod ipse non omnino probat, quia lusus genus quoddam hoc ei videtur, sed hortatur amicum suum, si se exercere vult ad paupertatem, ne unquam eam expavescat, ut triduo et quadriduo, interdum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:25 - Commentaires [0] - Permalien [#]
19 décembre 2006

Frigus

Denique tandem frigus apud nos saevire incepit. Possessores locorum ad exercitationes hiemales et imprimis ad nartationem destinatorum ambobus manibus plaudunt. Non item tamen miseri qui tectis carent et in viis dormire coguntur. Quorum numerus in dies magis magisque augetur. Ita ut quidam homines (viri et feminae) aliqua fama nobiles, sive histriones, sive in rebus publicis occupati, qui se nominarunt "filii et filiae Domini Quixoti" consilium ceperint vivendi et praesertim dormiendi in tabernaculis exiguis in ripa canalis cujusdam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:13 - Commentaires [1] - Permalien [#]