Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
31 décembre 2006

De ineunte anno

Ecce vobis, optimi lectores et lectrices, aliquot versus ex poëmate excerpti, a lectore quodam composito et ad periodicum cui titulus erat "Hermes Romanus" misso, ineunte anno ... 1818 : Sol orbi lucis qui commoda dividit, anni Emensus spatium, jam renovare parat. Vidimus ut tacite fluxit rapidissimus annus; Sic fluet hic, frustra quem revocare voles. Omnia fert aetas, nec habet medicabile damnum; Quae fuit ante, horam dissipat hora sequens... Praeteritos memor haud desidero, nec queror annos; Nec qui mi superant opto, vel extimeo. Ne bona nunc nobis permissa sinamus abire; Hisce frui nec nos spes diuturna vetet. Lux hesterna abiit; veniet fors crastina bunquam: Unum nos penes est haec hodierna bonum. (B. Piéton) Opto vobis annum faustum, felicem, fortunatum. Omnia vobis optime succedant ! Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Vobis gratias ago plurimas, Ludovice, Thersita, pro votis vestris. Et tibi quoque, Leu Warou, cui dico: "Qui se fatetur Barbarum, non est Barbarus".
L
Désolé mais c'est en gaulois barbare, mais ça vient du coeur : Bonne année 2007 à toi Pastrix et à tous les tiens.
T
Vivas, crescas, floreas, bone Pastrix!
L
Tibi quoque faustum felicem fortnatum annum opto, Pastrix AMICE!<br /> <br /> Ludovicus
P
In paenultimo versu, pro 'Bunquam', lege, quaeso :<br /> 'Nunquam'. Gratias.
latine
Publicité
Publicité