Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
25 décembre 2006

Invitus invitatus

Ad cenam heri invitatus sum..... Cur invitatus ? Quia mos (majorum, ut aiebat Cicero) est ut vespere diei 24 m.Decembris familia unaquaque congregetur circa mensam opiparam et edendo bibendoque celebret diem quo fertur filius Dei natus esse e Virgine. Nam dicitur ejus mater eum peperisse ita ut virginitatem suam servaret, ut aiunt Doctores Ecclesiae, "ante partum, et in partu, et post partum". Ante partum ? Fertur enim Spiritus Sanctus semen suum in puellae uterum insinuasse, ut dicunt, sine ulla vi neque violentia. Mirum certe, sed non omnino impossibile. Nonne fieri potest ut spiritus aliquis ita tenuis et exiguus sit, ut per foramen angustissimum certe sed tamen penetrabile transire valeat, sine damno hymenis ?... 'In partu' : multo difficilius creditu, nam quomodo infans (qui spiritus non est, sed caro et ossa) possit in mundum exire, intacto parturientis hymene ? Quod autem ad 'post partum' pertinet, nemo sanae mentis hoc credere potest... Mysterium fidei, dicunt, vel potius mysterium credulitatis.. Curnam ego, quanquam invitus primum, hanc invitationem deinde accepi ? Quia neminem hospitum ad cenam vocatorum jam istis nugis vel ineptiis credere mihi persuasum est. Feliciter ! Haec festa dies iis et mihi tantum fuit occasio 'vino pellendi curas'. Qui autem 'mysterium divinum' in ea latere credunt, in malam crucem abeant !. Solis Invicti quidem celebratio, cujus in locum, jubente Constantino imperatore, hic dies Nativitati consecratus substitutus est, aliquid naturale exprimebat, quod adhuc sentiri potest, scilicet ex hoc die diurnum tempus, cum noctis detrimento, augeri incipere... Valete, lectores optimi et lectrices egregiae, et Solem Invictum celebrate... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Quia absurdum ?
A
Misera Pastrix. Non velit credere et fides alterius aeogratat mentem suam. Christiani credunt "et incarnatus est de Spiritu Sanctu ex Maria virgine et homo factus est" Haec est totam fidei veritatem. Dormite bene.
L
Ille Dionysius Exiguus de quo heri scripsisti certo non mentis exiguus erat...<br /> <br /> Vale, Magister.
latine
Publicité
Publicité