Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
22 décembre 2006

Rexne fuit David ?

In periodico quodam Gallico hodie in publicum edito describitur colloquium cum duobus archaeologis Judaeis habitum, uno Israëliano natione nomine Israël Finkelstein (Latine: Fringillae Lapis), altero Americano nomine Neil Asher Silberman (Latine: Vir Argenteus), qui affirmant Davidem, contra ac Biblia narrat, regem revera non fuisse, sed ducem vel ductorem (cf Romulum!) aliquot familiarum pastorum, neque Hierosolymam, eorum tempore, caput regni Hebraici, quod nondum erat, sed vicum, ne munitum quidem, ubi vivebant duo summum milia hominum. Hoc erat decimo saeculo a.C.n.. Nono saeculo exsistere coepit regnum Hebraicum in parte Septentrionali terrae, vocatum Israël, dum pars Meridionalis Juda vocabatur, multo minus dives et exculta ipsa quam vicina sua Omnia mutata sunt, cum Rex Assyriorum Salmanazar V, anno 722, expugnavit Samariam, caput regni Israël, dum interea Regno Judae parcitur. Ex illo tempore, multi homines Israël colentes terram suam fere vastatam et ab hostibus occupatam reliquerunt, et in Judam confugerunt, cujus incolentium numerus viginti annorum spatio duplicatus est. Postea ideologia regnum antiquum et coadunatum a regibus illustribus Davide et Salomone rectum fingens creata est, et in historiam, ut narratur in Biblia, saeculis septimo et sexto demum scripta, inserta est. Valete, omnes lectores et lectrices, et dormite in utraque aure. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Regina noctium mearum
Te amo, at non parum..
De te quoties somnio,
Cur noctes sunt tam breves ?
R
La navidad llega pronta ya, las campañas sonarán
con melodías forjadas del amor, la paz y la amistad...
Mi querido Pax, deseo que la felicidad ronde en torno a ti , llenándote de dicha y plenitud.
Brindo contigo, alzando mi copa de champagne, estrechando los lazos de amor y amistad.
Quien mucho te quiere....
¡Feliz Navidad!
T
Equidem, quamquam multos annos saeculo X a.Ch.n. egi Beryti, nunquam de illo Davide memini quicquam audivisse. Historiarum pleramque partem fictam existima, care Pastrix. Ne meam quidem existentiam subinde certam puto! Esto felix, magister!
latine
Publicité
Publicité