Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
17 novembre 2006

Vivant mulieres !

Nunc primum, postquam Segolena Regalis majorem suffragiorum partem adepta est a sodalibus partium socialistarum Gallorum, nunc primum, inquam, omni memoria, mulier spem aliquam habet rerum potiundi in Gallia, si electa erit praeses Reipublicae anno proximo....
Publicité
Publicité
15 novembre 2006

Non est culpa mea !

Heri toto fere die mihi interruptus est conexus cum interreti. Nescio qua de causa. Itaque nuntium meum cottidianum (vel paene cottidianum) ut soleo non potui. Etiam hodie perdifficile mihi fuit locum hunc, unde emitto, adire. Haec sunt arcana interretis....
13 novembre 2006

CCCLX

CCCLX (trecenta et sexaginta) numerus est nuntiorum quae in hoc diario emisi, ex quo id scribere incepi, anno praeterito. Propositum meum tunc erat nullam diem sinere praeterire sine linea. Quod propositum tam exacte quam sperabam, servare non semper...
11 novembre 2006

Commemoratio

Hodie apud nos Gallos fuit dies feriatus, ad commemorandum armistitium quod inter Galliam sociasque ejus et Germaniam transactum est anno 1918 (MCMXVIII), id est ante 88 annos. Galli, ut omnes sciunt, commemorationibus et celebrationibus, et praesertim...
8 novembre 2006

O gratissimam repulsam !

Repulsam sibi quidem amarissimam, cetero fere autem mundo gratissimam tulit hodie a populo suo Frutex, bellicosus arrogansque praeses Americanus, cum majorem suffragiorum partem consecutae sunt partes ei ipsi, sed imprimis bello Iraquiano adversae. Jam...
Publicité
Publicité
6 novembre 2006

Capitis damnatio

Denique tandem finita est comoedia ! Nam quid fuit judicium Saddami Hussein aliud nisi comoedia, si quidem credimus institutioni Amnestiae Internationalis et multis commentatoribus Iraquianis et externis ? Testes capitibus tectis auditi, patroni tres...
4 novembre 2006

Hypocrisis

In Ephemeride Latina nuper legi haec: "Photographemata militum Germanorum horrorem moverunt". Quae photographemata talem horrorem movere potuerunt ? Num in iis visi sunt milites interficientes homines Afghanos, mulieres, pueros ? aut puellas stuprantes...
1 novembre 2006

De cucurbitis, sanctis, et mortuis.

Heri fuit dies festus cucurbitae dedicatus, nescio cur. Hic mos nobis tradiderunt Americani, qui ipsi a nescio quibus tribubus Celticis eum mutuati erant. Hoc anno tamen in Gallia quidem minus celebratus est quam annis proximis, quando in omnibus tabernis...
Publicité
Publicité
<< < 1 2
latine
Publicité
Publicité