Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
28 novembre 2006

De proeliis asymmetricis (sequitur)

Hesternum textum ad bella quae asymmetrica vocantur pertinentem vix miseram, cum cogitare coepi de hac notione, et mihi visus sum invenire re vera pleraque proelia, non solum ea quorum mentionem feci heri, committi quoque 'impari Marte'. Exceptis iis in quibus inter se pugnant duo exercitus similibus armis praediti, ut duo pugiles quorum vires et pondus exacte paria esse a certaminis judicibus recognoscitur, pleraque proelia in natura rerum committuntur imparibus viribus : inter lupos et agnos, inter canes et lepores, inter leones et oryges, necnon inter venatores et feras. E quibus proeliis non semper idem victor evadit. Nam saepe fit ut agnis contingat ut succurrat pastor, lepori ut ita celeriter currat ut ante ad cavum suum perveniat quam canes eum assequantur, orygi ut ex leonis unguibus velocitate sua effugiat, ferae etiam ut in venatorem subito se convertat eumque vulneret vel necet, ut aliquando accidit in illis tauromachiis quibus Hispani delectantur. Et quid dicam de certamine inter virum et feminam ab antiquisimis temporibus suscepto ? Nonne hoc est optimum exemplum certaminis omnino dissimilibus armis commissi ? Illinc corpus robustius, vires validiores, lacerti nervique firmiores; hinc corpus gracilius, delicatius, vires mediocres, saepe statura humilior. Et tamen uter eorum saepius e proelio victor evasit ? Hercules an Omphale ? Samson an Dalila ? Coriolanus an Veturia ? Et apud nos Gallos, uter candidatorum in adipiscendo summo magistratu alterum vincet, Segolena Regalis an Nicolaus Sarcozius ? Valete omnes in crastinum, et dormite bene Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité