Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
24 novembre 2006

Mea culpa...

Mea culpa, optime NEMO. Miscueram enim (intempestive!) inter commemorationem independentiae die 4 m. Julii celebratam et diem gratias agendi quarto die Jovis m.Septembris dedicatum commemorationi adventus peregrinorum puritanorum a Britannis expulsorum. Tibi gratias ago, immo omnes nos gratias tibi agimus pro explicationibus tuis dilucidissime prolatis. Sed quod ad gallinas Indicas pertinet, scisne, eruditissime NEMO, utrum vocabulum 'Indicae' significat eas ex India ipsa ortas, an ex America ? Nam error Christophori Columbi non desiit istam confusionem gignere. Conjicio equidem, propter nomen Anglicum ('turkey'), hoc verbum referre potius ad Indiam (eamque Turciae vicinam) quam ad Americam. Utcumque res se habet, numerus innumerabilis horum miserorum volatilium hodie mactatus est, ut homines gratias pro salute majorum suorum agerent. Apud nos Gallos harum gallinarum sacrificium fieri solet die Natavitatis, non quidem ad agendas gratias, sed tantum ad cenam opiparam parandam. Nos enim (fortunate !) magis gulosi quam religiosi sumus ! Valete, et dormite in utraque aure. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
N
Omnino nesciebam de multis nominibus gallopavonis, sed haec hodie didici:

Primum nomen Anglicum his avibus erat "African Helmeted Guineafowl" (Numida meleagris) propter confusionem et errorem quandam. Postea, nomen "Turkey-cock" his bestiis est datum, quod haec avis quam insolita nomen tam insolitum meruit.

Gallopavones etiam nomine "galli Indici" Latine nominantur, et Francogallice "d'inde" sed Hispanice "pavo." India, sicut in Presbyteri Iohannis diebus, etiam hodie est terra mirabilis et aliena. In Aegypto, "avis Graeca" vocatur. Apud Graecos, avis cognominatur "gallopoula," id est "avis Francogallica."

Nemo (certe non ego) avibus nomen "avis Americana" umquam dedit, sed Benjamin Franklin gallopavonem, non aquilem esse patriae avis volebat.

Quoque nomine, gallopavo quam ego comedi optime sapivit!
latine
Publicité
Publicité