30 octobre 2006

Inter canem et lupum

Hora mutata, Sol, qui aliquando hominum voluntati obtemperare debet, una hora maturius occidit et (ut Gallice dicitur) cubitum it. Itaque nunc venit solito citius crepusculum quod Gallice vocatur 'tempus intra canem et lupum'. Cur hoc temporis momentum, quod inter Solis occasum et primam noctem evenit, ita appellatum est ? Estne quod, luce jam imminuta, difficile sit discernere utrum animal, quod tibi occurrit, canis domesticus sit an lupus vorax ? Plerique doctorum in hanc sententiam eunt. Et fortasse recte. Sunt tamen quidam qui... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:50 - Commentaires [3] - Permalien [#]

29 octobre 2006

Tempora mutantur...

"Tempora mutantur et nos (vel: nos et) mutamur in illis". Hodie tamen non tempora, sed hora ipsa mutata est. Etenim praeterita nocte, cum esset hora tertia, regressi sumus ad horam secundam. Est quam appellant horam hibernam vel hiemalem, cum hora solum una Solem antecedimus. Videmur enim nunquam Solem respicere ! Aestate duae horae Solari tempori adduntur. Hoc nonne mirum est ? Licetne homini horas ita mutare arbitrio suo ? In aliis terrae regionibus, nefas esset tale consilium capere. In quibusdam terris Islamicis enim, exempli... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:55 - Commentaires [2] - Permalien [#]
27 octobre 2006

Ubique idem ?

Cum lego diaria amicorum NEMINIS et THERSITIS in quibus de democratia in sua quisque civitate queruntur, haud mediocri solatio mihi est reperire res non aliter se habere apud eos quam apud nos. Sed solatiumne esse debet, an potius desperationis causa ? Est proverbium Gallicum quod ait: 'Calamitas aliorum aliis felicitas est', sive in hoc affectu inest 'Schadenfreude' quaedam (id est gaudium de malis alterius perceptum), sive quia mala communia unicuique leviora videri solent. Sed causas calamitatis illius in unaquaque civitate... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [2] - Permalien [#]
26 octobre 2006

Paucorum improbitas...

Paucorum improbitas, universis calamitas (Pulblilius Syrus). Hoc proverbium nunquam magis veridicum visum est quam hodiernis diebus. Ubique terrarum moderatores civitatum improbitatis accusantur neque plerumque condemnantur. Frutex mentitus est et adhuc cottidie mendacia manifesta profert, nihilque eum impedire potest quin iter suum calamitosum pergat. Multi moderatores rerum publicarum Africarum se protinus venales praebent et in dies ditiores fiunt, palatia magnifica sibi aedificant, dum populi eorum omnibus rebus necessariis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:50 - Commentaires [1] - Permalien [#]
24 octobre 2006

Horresco referens !

Commentario optimi NEMINIS lecto, volui ego quoque visitare (per interrete) Museum cujus mentionem fecit. Horrificum ! In eo docemur non solum caelum et terram et omnia quae iis continentur creata esse sex diebus, sed terram ante solem exstitisse, omnia animalia una simul in vitam venisse, ita ut "pueri hominum cum dinosauris ludere possent(!)", Noah in suam arcam cujus mensuras Scriptura nos exacte docet, bina animalia cujusque generis hospitio accipere potuisse (etiam dinosauros ?), et per totum annum diluvium totum orbem terrarum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [0] - Permalien [#]
23 octobre 2006

Creatio X Transformatio

Interdum resurgit et renovatur vetus jurgium inter eos qui credunt, sacris scripturis suis confidentes, mundum et omnia quae in eo sunt, plantas, animalia, hominem, a Deo creata esse talia qualia nunc ea videmus, et eos qui, Carolum Darwinem sequentes, putant ea non una simul exstitisse, sed, decursu temporis (longissimi certe, complures annorum miliones amplectentis), post multas transformationes et evolutiones facta esse talia qualia ea nunc sub oculis nostris apparent. Argumentum a prioribus nullum affertur, praeter verba sacrarum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [1] - Permalien [#]

22 octobre 2006

Alphonsus et Georgius (sequitur)

Mentione heri facta de Alphonso, mihi restat ut loquar de altero poëta Gallo nato eodem die, quanquam ex aliis fontibus didici eum natum esse non die 21, sed 22 m.Oct. anni 1921. Si hoc verum est, etiam melius congruit, ut memoriam ejus evocemus hodie... Utcumque res se habet, Georgius Brassens certe vere dissimilis est Alphonsi de Lamartine. Unus erat homo nobilis, alter plebeius, qui aetatis suae initio fuit operarius tornator, et hac de causa necesse habuit Germaniam petere tempore bello mundano altero, cum Germani qui Galliam tum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [2] - Permalien [#]
21 octobre 2006

Alphonsus et Georgius

"Ephemeris", in situ ubi indicatur quid unoquoque mensis die evenerit variis temporibus, nos docet die 21 m.Oct. natos esse duos poëtas Gallos, inter se certe multum differentes et dissimiles, ita tamen ut uterque referre valeat faciem litterarum nostrarum particularem. Unus est Alphonsus de Lamartine, ex poëtis qui in Litterarum historia Romantici vocantur (ut Victor Hugo et alii), natus anno 1790, tempore Maximae Rerum Eversionis, mortuus anno 1869, ultimo anno regni Napoleonis III. Quod significat eum cognovisse multas temporum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:38 - Commentaires [0] - Permalien [#]
19 octobre 2006

Diarium puellae

Persaepe adeo diarium puellae cujusdam Bagdati incolentis, de quo puto me semel jamdudum hic locutum esse. Titulus diarii vel blogi hujus est "Bagdatum ardet" (Anglice: Baghdad burning). Puella quae id scribit habet multa quae narret de vita cottidiana (perdifficli) in illa miserrima urbe, ab alienis militibus occupata, inter factiones diversas divisa, ubi cottidie haud pauci homines (viri, mulieres, pueri, puellae, infantes, senes, anus) interficiuntur sive a militibus, sive ab hominibus armatis unius vel alterius factionis aut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:33 - Commentaires [0] - Permalien [#]
17 octobre 2006

Paupertas

Hodie celebratur dies internationalis ad paupertatem removendam dedicatus. Dies unus ! Satisne est ? Cum quarta vel tertia pars humanitatis fame, siti (nam multum abest ut aqua potabilis ubique inveniatur), morbis diversis laboretur, cum complura centena milia puerorum et puellarum in servitutem redigantur, quoniam parentes eorum nutrire non possunt eosque vendunt lenonibus perversis, cum milites sanguinarii a mercatoribus sordidis abundanter armati expellant multitudines hominum cum mulieribus et infantibus ex terris quas incolebant... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:55 - Commentaires [1] - Permalien [#]