29 septembre 2006

Non solum... sed etiam...

Heri narrabam mala de quibus querebatur magistra quaedam, ut plerique collegarum suorum, qui interdum operistitium nuntiant, ut reclament gubernatoribus de institutione publica male a gubernatoribus administrata. Sed in dies magis manifestum est non solum magistros, sed re vera fere omnium ordinum cives statum suum aegre ferre. Medici modo, modo chirurgi, heri siphonarii, hodie agricolae, cras operarii, interdum autocinetarii, nunc traminum officiales, nunc electrotechnici, alias judices, alias causidici, quid multa ? fere omnes... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:48 - Commentaires [0] - Permalien [#]

28 septembre 2006

Miseros magistros !

Heri vespere hospites habebamus ad cenam, qui usque ad multam noctem manserunt, ita ut magis fessus mihi viderer, quam ut ante ordinatrum sederem ad scribendas lineas debitas. Ex iis hospitibus una est magistra biologiae in una ex scholis (publicis) quas Galli vocant 'collegia'. Nam in Gallia tres gradus sunt in institutione puerorum: schola primaria (6 ad 10 annos), collegium (11 ad 14 annos), lycaeum (15 ad 17 annos). Ergo haec magistra docet in collegio quodam in uno ex suburbiiis Lutetiae septemtrionalibus, quae habentur... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:46 - Commentaires [4] - Permalien [#]
26 septembre 2006

26 m. Sept.

Cum cogitarem de qua re locuturus essem in hoc diario, mihi venit in mentem quaerere in situ cui titulus est 'Ephemide', quis anniversarius commemorari hodie 26 m. Septembris posset. Forte fortuna in indice eventorum illo die memoriae mandatorum inveni Vercingetorigis necem anno 46 a.C.n. jussu Caesaris in carcere Romano perpetratam. Apud nos Gallos historia illius ducis Arverni notissima est, nam heros nationis nostrae primus habetur. Post eum venit Johanna de Arcu, tum denique Napoleo. Quanquam sunt qui in Johanna reprehendant quod,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:52 - Commentaires [2] - Permalien [#]
24 septembre 2006

Quid prodest ?

Hodie, vel fortasse heri, —non enim congruunt inter se variae auctoritates de die—, incepit fidelibus Mahometanis ille mensis jejunio dedicatum, quem Ramadan vocant. Jejunio certe, sed non solum ei dedicatum, sed etiam amori proximorum, misericordiae pauperum, beneficientiae erga omnes. Antiquis temporibus quoque hic mensis singulariter erat tempus pacis inter fideles, vel saltem indutiarum. Nunc vero, ex aliquot annis, non solum nullae indutiae fiunt, sed etiam numerus interfectorum inter Mahometanos multiplicatur. A solis ortu usque... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [1] - Permalien [#]
23 septembre 2006

Crescite...

Vos re vera crescitis et multiplicamini, amici scriptores diariorum (vel ephemeridum) Latinorum. Post ANSGARIUM, PSEUDOLUM, ecce THERSITES, quorum omnium scriptis fere cottidianis delectamur. REGINAM NOCTIS non praetermitto, nisi quia infortunate perraro Latine scribit, in diario saltem suo, sed plerumque Hispanice. Non quod Hispanica lingua prorsus aliena sit a Latina, quin immo est una ex fidelissimis filiabus matris nostrae communis. Sed de epherimidibus Latine scriptis loquimur. Quae varietas in modo scribendi, in opinionibus,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:53 - Commentaires [3] - Permalien [#]
22 septembre 2006

Elephantorum scelera...

Monente NEMINE, situm visitavi quem in commentario hesterno demonstraverat. In quo de 'circulo quodam poëtarum (oculis) subductorum' agitur. Situs auctor, permultis argumentis allatis, rationem reddit mortis plerorumque poëtarum saeculi Caesaris et Augusti, accusando utrumque horum 'elephantorum' (nam sic vocat ambos 'imperatores') scelerum, quibus poëtas ab iis suspectos 'contumacia' variis modis de medio sustulerunt. Omnia quae legi in memoriam mihi revocavit inquisitiones illustrissimi detectoris Angli Sherlock Holmes... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:46 - Commentaires [1] - Permalien [#]

21 septembre 2006

Mors Cycni

Hodie commemorandus est anniversarius mortis Cycni Mantuani, Virgilium dico. Mortuus est enim poëta Brundisii, die 21 m. Sept. anni 19 a.C.n., cum ex Graecia venisset, eadem navi vectus qua Augustus. Tantum unum et quinquaginta annos natus erat. Epitaphium in tumulo ejus, ab ipso conscriptum, ut fertur, erat hoc: "Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc // Parthenope; cecini pascua, rura, duces." Parthenope, nam tumulus ejus prope Neapolim situs erat. Ita defunctus est quem vocarunt quoque Homerum Mantuanum, et merito. Ego... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:53 - Commentaires [1] - Permalien [#]
19 septembre 2006

Sapienter...

Quam sapienter mihi responderunt NEMO et THERSITES ! Unus enim in commentario suo dolere se dicit quod propter verbum vel verba homines inter se occidunt. Rectissime monet. Etenim quod verbum potest tanti esse ut propter id humines subito surgant aversus alios homines et cruenta bella suscipiant. Attamen quoties hoc in historia accidit ! Et quanquam humanitas permultos et ingentes progressus fecerunt in tot et tantis rebus, in hac re proficere non videtur. Econtra magis in dies facilius excitantur et ulcisci volunt homines, si aliquo... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [3] - Permalien [#]
18 septembre 2006

Quid est Veritas ? (sequitur)

Nemo (ne NEMO quidem) respondit commentario aliquo ad rogationem meam hesternam "Quid est Veritas ? " Nimirum. Praesertim si verbum ' Veritas' cum littera prima majuscula scribitur. Nam si ita est, agitur de Veritate suprema, quam perpauci homines jactare possunt se cognoscere, sed soli Pontifices Maximi, Rabbini doctissimi, Doctores Mohametani et Lamae Budddhistae. Ceterum etiamsi habemus in animo cognoscere aliquam veritatem (cum minuscula littera) in historia, non puto nos eam adipisci posse. Si fons unus exsistit, quis nos... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:55 - Commentaires [4] - Permalien [#]
17 septembre 2006

Quid est veritas ?

Recte monet optimus NEMO. Quid est veritas ? Meministisne Jesum in Evangelio Johannis, a Pilato rogatum : "Quid est veritas ?" nihil respondisse ? Verum est nos, ex orationibus aut colloquiis moderatorum civitatum , plerumque legere in actis diurnis vel audire per televisionem unam tantum aut perpaucas sententias, quae in lucem eduntur quasi valerent pro summa opinionum ab hoc aut illo expressarum. Verisimile est, ut dicis, papam hanc sententiam de Mahometo (quam attribuit Imperatori cuidam Byzantino) in contextu multo latiore... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [1] - Permalien [#]