Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
28 septembre 2006

Miseros magistros !

Heri vespere hospites habebamus ad cenam, qui usque ad multam noctem manserunt, ita ut magis fessus mihi viderer, quam ut ante ordinatrum sederem ad scribendas lineas debitas. Ex iis hospitibus una est magistra biologiae in una ex scholis (publicis) quas Galli vocant 'collegia'. Nam in Gallia tres gradus sunt in institutione puerorum: schola primaria (6 ad 10 annos), collegium (11 ad 14 annos), lycaeum (15 ad 17 annos). Ergo haec magistra docet in collegio quodam in uno ex suburbiiis Lutetiae septemtrionalibus, quae habentur 'difficilia'. Misera puella multa habet de quibus queratur: discipuli et discipulae indociles, qui magistros suos neque metuunt neque amant,et quos tamen non licet excludere (nam usque ad aetatem 16 annorum pueri quoquo modo scholam frequentare coguntur), discipuli nimis multi in 'classibus', nam quotannis numerus magistrorum diminuitur, quia gubernatores hodierni (qui sunt 'dextrarum' partium) in omnibus officiis publicis (excepto nimirum exercitu et ordine vigilium !) sumptus minuere instituerunt, ut allevarent vectigalia imprimis divitum. Hac de causa multa munera sublata sunt in institutione publica, quae gubernatores superiores ('sinistrarum' partium) creaverant. Quid multa ? hospita nostra dicebat se nescire quomodo annum, qui vix incepit, finitura esset, adeo fatigata et desperata jam sibi videtur. Cum eam audirem, memini querelas amici nostri THERSITIS, qui in ephemeride sua die 15 m.Sept. non dubitavit clamare 'docentiam in Hispania esse magnam merdam'. Sed ubi non est ??? Valete, omnes lectores et lectrices, atque ne obliviscamini commentariis vestris nobis favere. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
fieri, sed institui et praemeditari, ut gubernatores nostri et "optimates" in saecula saeculorum gregem stupidam regant...Brave new world...(quomodo latine dicitur?). Sed quid de te et de valetudine tua? Nonne melior facta est? Spero...et deos et deas precor tibi. Claudia
C
De schola francogallica re vera multum est querendum. tibi suadeo, carissime Pastrix, ut legas opusculum praeterito anno scriptum titulo " Manufactura cretini" (la fabrique du cretin),in quo auctor (ipse magister scholae) demonstrat stultitiam adulescentium nullo modo "casu" quodam fieri, sed institui et praemeditari, ut gubernatores nostri et "optimates" in saecula saeculorum gregem stupidam regant...Brave new world...(quomodo latine dicitur?). Sed quid de te et de valetudine tua? Nonne melior facta est? Spero...et deos et deas precor tibi. Claudia
C
De schola francogallica re vera multum est querendum. tibi suadeo, carissime Pastrix, ut legas opusculum praeterito anno scriptum titulo " Manufactura cretini" (la fabrique du cretin),in quo auctor (ipse magister scholae) demonstrat stultitiam adulescentium nullo modo "casu" quodam fieri, sed institui et praemeditari, ut gubernatores nostri et "optimates" in saecula saeculorum gregem stupidam regant...Brave new world...(quomodo latine dicitur?). Sed quid de te et de valetudine tua? Nonne melior facta est? Spero...et deos et deas precor tibi. Claudia
T
Miseret me tui, optime Pastrix, si cenanti fuit tibi ferenda magistrorum querela! Nihil gravius in cena quam docentes de nostris rebus eloquentes! Ceterum, cum Hispaniae mora triginta annorum erat ab Europa (hoc saepe dicebatur) placebat transire Pyrenaeos viasque videre aptas, domos lautas, passim libertatem agendi, eundi redeundi. Nunc autem quo paradisi vultum vertamus? Etiam amici Germani nuper querebantur non modo de detractione classicarum linguarum in lyceis nationis suae, sed etiam de deminutione generali doctrinarum. Tu quoque, Germania?
latine
Publicité
Publicité