Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
24 septembre 2006

Quid prodest ?

Hodie, vel fortasse heri, —non enim congruunt inter se variae auctoritates de die—, incepit fidelibus Mahometanis ille mensis jejunio dedicatum, quem Ramadan vocant. Jejunio certe, sed non solum ei dedicatum, sed etiam amori proximorum, misericordiae pauperum, beneficientiae erga omnes. Antiquis temporibus quoque hic mensis singulariter erat tempus pacis inter fideles, vel saltem indutiarum. Nunc vero, ex aliquot annis, non solum nullae indutiae fiunt, sed etiam numerus interfectorum inter Mahometanos multiplicatur. A solis ortu usque ad occasum, non comeditur, non bibitur, nullus intercursus sexualis habetur, sed pyroboli erumpuntur, arma sanguinem hauriunt, capita caeduntur, obsides trucidantur. Quid prodest illa religio, si impedire non potest, unum saltem mensem, quin homines inter se interficiant ? Sed attendite ! hoc non solum religionem Mahometanam attingit, nam Judaei ipsi, quibus Saturni die (Sabbato) ne candelam quidem accendere licet, nunquam desierunt illo ipso die pyrobolis ab aëroplanis dejectis domos incendere, homines interficere, regiones vastare... De religione Christiana non opus est loqui, cujus fideles nunquam dubitaverunt diebus Domino suo consecratis interneciones committere. Hac de causa, rogo: Quid prosunt religiones si homines humaniores reddere non valent ? Valete, omnes, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Linea secunda, pro 'dedicatum', lege 'dedicatus'. <br /> Gratias.
latine
Publicité
Publicité