Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
14 septembre 2006

Nescio quomodo....

Optimi lectores et lectrices, nescio quomodo gratias agam vobis qui animadvertistis hodie esse diem anniversarium hujus diarii, et occasione hac oblata, tanto cum calore mihi gratulati estis meque tam amanter hortati estis ut pergam quod non sine temeritate incepi eodem die anni praeteriti. Verum est quod propositum meum erat unoquoque die aliquid scribere, nam illud dictum a Plinio attributum clarissimo pictore Graeco Apelli "Nulla dies sine linea" ( apud Apellem quidem agebatur de linea pingenda non scribenda, sed nihil refert!) illud dictum ergo feceram meum proprium. Non tamen perfecte et absolute hoc consilium tenui , nam, si ratio habetur nuntiorum hoc anno a me missorum, non inveniuntur 365, sed tantum 320, ob varias causas: itinera facienda, feriae rusticanae, cum commoditates communicationis sunt minores quam in urbe, et aliquoties, fateor, quia nihil habebam quod scriberem. Sed persaepe commentarii vestri, carissimi lectores et lectrices, mihi fuerunt maximo auxilio et hortamini, ut pergerem. Nunc, vestro beneficio, perraro mihi deest materia scribendi. Vos igitur, carissime LUDOVICE, doctissime MAXIME HISPANE, amabilissima REGINA NOCTIS, benignissima SKIAS ONAR, imo ex corde saluto, et, si per vos mihi licet, amantissime amplector. Valete, vos et omnes qui has lineas legetis...Et dies noctesque carpite... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité