Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
8 septembre 2006

Alter Anniversarius

Post anniversarium expugnationis Romae ab Odoacro, hodie commemorandus est alter anniversarius multo majoris momenti quam ille. Octavo enim die m. Septembris anni 70 (LXX), capta est ab Vespasiani filio Tito, post bellum quattuor annorum, urbs Hierosolyma, caput gentis Judaeorum. Oppugnatio et expugnatio urbis et Templi a Tacito in Historiarum libro quinto narratae sunt. Sed singularissimum est quod scriptor Romanus refert de prodigiis quae evenerunt cum Titus obsideret Templum. Nam, ut dicit, "Templum in modum arcis propriique muri, labore et opere ante alios... Providerant conditores ex diversitate morum (nam Tacitus supra indicaverat Judaeorum mores et religionem valde differre a ceteris populis vicinis) crebra bella". Ergo, cum Romani obsiderent Templum-arcem, "visae per caelum concurrere acies, rutilantia arma, et subito nubium igne collucere templum... Quae pauci in metum trahebant; pluribus persuasio inerat... eo ipso tempore fore ut VALESCERET ORIENS PROFECTIQUE JUDAEA RERUM POTIRENTUR." Profecti (ex Judaea) ! Rerum potirentur ! Vespasianus et Titus erraverunt cum intellexerunt SE designari, nam re vera rerum potiti sunt, Romam ex Judaea reversi. Non enim poterant animo fingere Christianos, 'ex Judaea profectos', duobus saeculis vix elapsis, rerum Romanarum postremum potituros... Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite suaviter... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
S
me pudet bis misisse . veniam peto-plus pudet quia nunc tres commentaria mea erunt sine causa.heus!
S
de talibus rebus tantum tempus dicere potest. difficile est fingere mundum dissimilem ei quem novimus. quomodo antiqui Romani credere potuissent quod adhuc illis qui secundum bellum vixerunt vix credidissent ?
ad percomem Thersitem nunc dicere volo: nil ad ridendum enarrare possum de itinere meo, quia maxime amo illas terras. forsan potes ridere cum eis quae acciderunt post reditum. cum primum autocinetum hic cepi, maxime territa eram videns tot autocineta tam proxima mihi omnibus locis. videbatur mihi deesse spatium ad viam meam pergere. et maxime, maxime irata eram.
multum mihi placet in Civitatibus Foederatis gubernare. viae non principales solent sat solitariae esse et etiam in viis magnis numquam tam pressus ab aliis te sentis sicut hic. erat re vera mihi gaudium maximum.
ceterum etiam dicere possem de problematis cum pedibus in autocineto meo postquam consuetidinem habueram automatica gubernandi.
Quodam die legi aliquid Neminis dicens de optima vita in Europa. non dissentior: multa optima habemus, praecipue tempus quiescendi-non omnes, tantum aliqui inter quos me numero- qui saepe nesciunt-vel nescimus- quam magnam fortunam eis sit.
sed mihi maxime desunt illa spatia aperta, natura ubicumque et species sensus libertatis mecum ipsa.
de Rimbaud, nec fraternitas nec sororitas.non pluchrius est verbum graecum sympathia, sensu pristino?. ad rem etiam tibi placet Apollinaire? multum amo.
S
de talibus rebus tantum tempus dicere potest. difficile est fingere mundum dissimilem ei quem novimus. quomodo antiqui Romani credere potuissent quod adhuc illis qui secundum bellum vixerunt vix credidissent ?
ad percomem Thersitem nunc dicere volo: nil ad ridendum enarrare possum de itinere meo, quia maxime amo illas terras. forsan potes ridere cum eis quae acciderunt post reditum. cum primum autocinetum hic cepi, maxime territa eram videns tot autocineta tam proxima mihi omnibus locis. videbatur mihi deesse spatium ad viam meam pergere. et maxime, maxime irata eram.
multum mihi placet in Civitatibus Foederatis gubernare. viae non principales solent sat solitariae esse et etiam in viis magnis numquam tam pressus ab aliis te sentis sicut hic. erat re vera mihi gaudium maximum.
ceterum etiam dicere possem de problematis cum pedibus in autocineto meo postquam consuetidinem habueram automatica gubernandi.
Quodam die legi aliquid Neminis dicens de optima vita in Europa. non dissentior: multa optima habemus, praecipue tempus quiescendi-non omnes, tantum aliqui inter quos me numero- qui saepe nesciunt-vel nescimus- quam magnam fortunam eis sit.
sed mihi maxime desunt illa spatia aperta, natura ubicumque et species sensus libertatis mecum ipsa.
de Rimbaud, nec fraternitas nec sororitas.non pluchrius est verbum graecum sympathia, sensu pristino?. a rem etiam tibi placet Apollinaire? multum amo.
latine
Publicité
Publicité