Hodie 4 m. Sept. cadit tristissimus anniversariorum, cum hoc ipso die anni 476 (CDLXXVI), id est ante 1530 annos, Roma, caput Imperii Romani Occidentalis, expugnata est et occupata ab Odoacro, rege tribus cujusdam Germanorum, qui, destituto ultimo Imperatore Romulo Augustulo, ipso facto, ut aiunt, sustulit Imperium Romanum Occidentale, et postremo dedit aditum multitudinibus Barbarorum. O tristis eventus, et quam infaustum omen fuit nomen illud Romuli Augustuli . Num, sicut ille Rex Mahometanus nomine Boabdil, nisi fallor), qui, Granata vel Illiberri ab Hispanis Christianis capta, lacrimas non tenuit ut puer, cum defendere urbem suam ut vir non potuisset, Romulus Augustulus quoque flevit ? Historia de hac re nihil dicit. Quanquam multum differt inter Odoacrum et Rex Hispaniae, in eo quod pertinet ad conservationem cultus anterioris, nam Odoacer tantum abest ut sustulerit cultum Romanum, ut servare non desierit omnia instituta civitatis Romanae, quae, specie saltem, eadem quam antea manserunt, si historiarum scriptoribus credimus...
Hoc erat quod mihi commemoravit hic dies luctuosus...
Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite bene.
Pastrix