14 août 2006

Colores (bis)

Permulta certe didicimus a lectoribus de significatione colorum, si assimilantur astris et metallis ut NEMO profert : nigrum = Saturnus et plumbum = maestitia; album = Luna et argentum ; rubrum = Mars et sanguis ; caeruleum = Jupiter et laetitia (jovialitas); viride = Venus et amor. In mentibus autem vulgi, persaepe colores significant simul rem quamdam bonam et alteram malam, ut solet fieri in ominibus interpretandis : ita apud Gallos dies Veneris tertius decimus mensis aliis affert bonam fortunam, aliis calamitatem. Eodem modo,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:53 - Commentaires [3] - Permalien [#]

12 août 2006

Colores

Commentarius REGINAE NOCTIS de coloribus mihi renovavit memoriam poëmatis Arthuri Rimbaud, poëtae Galli saeculi praeteriti, cui titulus est 'Vocales', in quo auctor unicuique litteralium vocalium AEIOU (rationem non habuit litterae Y !) colorem suum proprium tribuit. Ita enim scribit in primo versu: "A nigra, E alba, I rubra, U viridis, O caerulea.". Curiositas me cepit vertendi aliquot nomina, ut ita dicam, in colores... Nonne sunt qui ea vertant in numeros, hac pseudoscientia utentes quam serio vocant 'numerologiam' ? Ego certe... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:08 - Commentaires [6] - Permalien [#]
10 août 2006

Humanitas adversus Immanitatem

Recte dicis, o THERSITES, tam dissimilis tuo cognomini, nam multo sagacior et eloquentior quam inimicus tuus Ulixes nobis videris. Spectamus nunc certamen inexpiabile inter humanitatem et immanitatem factum, sed infortunate non est tam simplex quam optaremus. Nam omnia sunt permixta et confusa. Re vera persaepe immanitas in utraque parte ostenditur, et humanitas fere evanescit. Sed pessimum omnium est quod victimae internecionis et barbariae fiunt, post aliquod tempus, ipsae similes carnificibus suis prioribus vel etiam pejores iis.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [1] - Permalien [#]
09 août 2006

Solatium

Magno mihi quidem fuerunt commentarii vestri, carissimi LUDOVICE et REGINA NOCTIS, pro quibus vobis gratias ago infinitas. Nam mihi visi estis assentiri in querela mea. Ego enim maxime sollicitus sum de rerum statu in Libano, in qua terra, ut jam antea dixi, haud paucos annos vixi. Sunt Libanienses homines hospitalissimi, comissimi, et plerique satis docti. Tres linguas eorum multi callent, Arabicam, Gallicam, Anglicam. Peregrinos amant et colunt. Non merentur profecto calamitates quae tam saepe his proximis annis eos oppresserunt.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [4] - Permalien [#]
08 août 2006

Quattuor hebdomadae

Jam quattuor hebdomadae, duodetriginta dies, praeterierunt, ex quo Israëlitae, bello non indicto, invaderunt Libanum, civitatem pacificam, et omnia in ea coeperunt diruere, pyrobolis innumeris in omnes scopos conjectis de aëroplanis, omni discrimine inter domus civium et aedificia publica civilia aut militaria remoto, contra omnia bellorum jura, quanquam gubernatores eorum non desinunt profiteri, cum cynismo incredibili, exercitum suum humanissimum esse omnium exercituum mundi. Fortasse, credo, excepto exercitu Americano ! Qualis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:47 - Commentaires [2] - Permalien [#]
06 août 2006

Vae... Vae... Vae...

Dum ego de rebus in Libano gestis sollicitissimo animo audio, forte offendi locum excerptum ex libro quodam ab auctore Libano conscripto, nomine Jibran Khalil Jibran, saeculo praeterito. Huic loco titulus est "Maledictiones". Ibi scriptum est: VAE nationi quae nullam vocem emittere solet, nisi cum exsequias funerum prosequitur, et gloria se effert tantummodo pro sepulcris, neque prius rebellat, quam cum cervices ejus inter gladium et caudicem jam versantur. VAE nationi quae omnem victorem tympanorum tibiarumque sonitu excipit, at... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:58 - Commentaires [0] - Permalien [#]

04 août 2006

Lingua Ona

Gratiae agantur REGINAE NOCTIS, quod nos docere coepit linguam novam, non certe novam per se, nam conicio eam jam pridem exsistere, multo antequam Hispani in Americam pervenerunt, sed novam nobis quidem. Domini Google beneficio (cui nunquam satis gratiarum agemus pro scientia quam nobis gratis donare solet, vertere in Latinum potui aliquot verba poëmatis amicae nostrae, quae lectoribus et lectricibus proposui in commentario ei adjuncto. Non possumus (ego quidem non possum) satis admirari quomodo REGINA nostra diserte et sollerter... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:28 - Commentaires [2] - Permalien [#]
02 août 2006

Tempestas

Subito tempestas in nostra regione mutata est. Post dies haud paucos vere caniculares, vix tolerabiles (quales sunt nunc, si nuntiis ex America allata credimus, in California et mox Novi Eboraci), temperatura, post aliquot dies procellis et tonitru et fulgore notabiles, facta est fere frigida, quam credideris autumnalem ! Vicissitudines tempestatis sunt, quasi vicissitudines fortunae, fortiter et patienter tolerandae. Cedere iis necesse est. Nihil prodest conqueri, vix decet mirari. Nos certe, progressus technarum beneficio, non... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [4] - Permalien [#]
01 août 2006

NEMO respondit !

Heri (vel hodie bene bene mane, nam hora praeterierat mediam noctem) querebar et dolebam quod nemo nuntiis meis respondisset. Hodie summo cum gaudio inveni NEMINEM respondisse. Gratiae NEMINI igitur mihi agendae sunt. Ex eo quod scripsit, intellexi eum mansionem suam mutavisse et perlibenter novam urbem novosque homines vere comes cognovisse. Semper est aliqua voluptas in mutatione consuetudinum, in novis faciebus intuendis, in novis amicitiis vel societatibus conjungendis. Quod ad lectiones pertinet, in quas incubuit noster NEMO,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:52 - Commentaires [1] - Permalien [#]
01 août 2006

Nullus commentarius

Nullus commentarius proximis meis nuntiis adjunctus est. 'No Comment', ut aiunt amici nostri Anglo-Saxones. Cur ? Fortasse quae dixi 'de horrore et damnatione' quibusdam lectoribus displicuit. Spero tamen hanc non esse causam silentii eorum. Utique studiosissimus sum libertatis. Omnis generis libertatis. Libertatis politicae, libertatis moralis, libertatis sexualis, libertatis conscientiae, libertatis opinionum, religionum etc. Suam sententiam quisque exprimat libere, ut ego facio. Non possum tamen putare mea verba offendere quemquam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:09 - Commentaires [1] - Permalien [#]