31 août 2006

Reversus domum

Reversus Lutetiam heri Mercurii die, ut institueram, statim incepi consilium meum nomina lectorum colligendi exsequi. Ab initio hujus diarii mense Septembri anni praeteriti facto, usque ad diem hodiernum plus quam mille commentarii perlegendi mihi erant... Quod negotium multo longius inveni quam exspectabam. Jucundissimum tamen. Nam plurimi horum commentariorum sunt re vera delectabiles, sive faceti, sive graviores, sed semper digni non solum qui legantur, sed qui relegantur. Dissertationes Maximi Hispani eloquentissimae,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:22 - Commentaires [0] - Permalien [#]

28 août 2006

Pergratum...

Pergratum mihi fecistis, optimi lectores et lectrices, THERSITES, REGINA NOCTIS, LUDOVICE, et tu nove amice, GREGORI NEO CAESARIENSIS, mihi confirmando me non surdis canere, neque lapidibus loqui ! Itaque consilium cepi, de quo vos rogare velim, sperans vos me certiorem facere probandumne an improbandum vobis videatur. Nam haud magis ad me pertinet quam ad vos. Ecce de quo agatur. Anniversario editionis hujus diarii appropinquante, nam mense septembri anni praeteriti creatum est, in animo habeo lectorum et lectricum nomina, qui... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:49 - Commentaires [7] - Permalien [#]
27 août 2006

Frustra ?

Hodie, cum librum Erasmi Roterodami evolverem, qui Adagia inscribitur, forte incidi in catalogum quem fecit adagiorum quae ad laborem frustra susceptum pertinent. Quorum numerus parvus non est, nam nimis saepe evenit ut homines fructum sudoris sui non carpunt ! Ex his proverbiis elegi, animi causa, ea quae mihi visa sunt jucundissima et aptissima ad consolandum hominem qui alicui rei operam suam frustra impendit: Arare littus - Arenae semina mandare - In aqua sementem facere - In saxis seminare - In aqua scribere - In arena aedificare... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:33 - Commentaires [5] - Permalien [#]
25 août 2006

Me taedet hujus vitae !

Mihi fatendum est, optimi lectores et lectrices, me vehementer taedere vitae rusticanae quam ex jam fere duobus mensibus ago in villa mea sub Alpibus sita... Adeo nihil mihi longius est quam dum Lutetiam ejusque lumina redeam, iis quas immerito vocant ferias denique tandem exactis ! Hic certe aër est purior, vita est quietior, ambulatio est jucundior, temperatura est amoenior, somnus est altior, sed quae molestia in hac solitudine ! Quam desidero tumultum urbis, turbas in traminibus subterraneis congestas, linguas alienas ubique... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 22:53 - Commentaires [1] - Permalien [#]
23 août 2006

Solatium

Post celeberrimam seriem certaminum perifollicorum quae omnium animos ad se converterunt hac aestate inita, sunt alia certamina lusoria nunc temporis inter omnes nationes tentata, et inter ea id quod heri factum est inter Libanum et Gallia, in ludo qui a Patre Caeleste Eichenseer, illustrissimo Latinitatis vivae propugnatore, vocatum est "follis bascaudarius". Nescio unde ille vir in creandis vocabulis ad nominandas res Romanis antiquis ignotas prudentissimus hoc verbum sumpserit. Sed nemo est qui nesciat de quo ludo agatur, ab... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [1] - Permalien [#]
21 août 2006

Gratias

Gratias tibi, optime THERSITES, quod ad memoriam meam revocasti nomen hujus coloniae Hispanicae ubi murum illum pudendum vel turpissimum aedificaverunt ad prohibendos Afros vicinos ab accessione ad id quod putant esse paradisum terrestrem, si cum patria sua misera comparatur. Nomen enim est Melilla. Gratias quoque NEMINI, qui nos commonefecit Americanos murum ejusdem generis et eadem de causa aedificare inter terram suam et vicinum Mexicum. Equidem conicio mox multos alios muros aedificatum iri in omnibus regionibus in quas timebitur... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:27 - Commentaires [0] - Permalien [#]

20 août 2006

Spes ?

Spes adhuc tenuissima est, fore ut arma omnino taceant in Libano. Nam cottidie aliquid accidit quod indutiis minatur. An adventus aliquot "galearum caerularum" (ut vocantur milites qui a Coadunatis Nationibus mittuntur) satis poterit ad restituendam pacem, et ad suadendum utrisque partibus ut arma ad summum deponant ? Usque adhuc neutri parati videntur ad repudiandum propositum suum, alteri vindicandi in libertatem non solum terram suam sed cives suos in carceribus hostium jam diu sine judicio inclusos, alteri recuperandi duos milites... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:48 - Commentaires [4] - Permalien [#]
19 août 2006

Muri (bis)

Iis quae NEMO memorat de muro quem Americani, Frutice duce, aedificare coeperunt inter se et Mexico, plane assentior, dum fateor me ejus oblitum esse, cum mentionem faciebam de ea nefasta consuetudine muros aedificandi quam nuper assumpserunt aliquot civitatum rectores. Est quoque murus alius quem Hispani aedificarunt circum coloniam suam in Africa, cujus nomen hac hora non memini. Propositum semper est idem: prohibere ne homines, qui in patria sua vivere non possunt, in terram vicinam multo ditiorem obrepant. Idem evenit Imperio... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:00 - Commentaires [0] - Permalien [#]
17 août 2006

Muri...muri...

Quondam non sine laetitia immensa omnium gentium, et imprimis Germanorum, dirutus est murus qui urbem Berolinum in duas partes dividebat, et vocatus erat Murus Turpissimus. Omnes homines illo tempore clamabant : Jam nolumus ullum murum qui dividat urbes, civitates, terras. Vivat mundus sine finibus ! Omnes homines fratres sint ! Nunc vero cottidie legimus in actis diurnis et spectamus in televisione muros in diversis regionibus aedificari, ad segregandos homines alios ab aliis. In Palaestina novus 'murus turpis' , inter regiones ab... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 20:19 - Commentaires [1] - Permalien [#]
16 août 2006

Uter vicit ?

Denique tandem in Libano arma tacuerunt ! Armistitium est, an indutiae ? nescitur. Post plus quam mensem proeliorum cruentorum, post plus quam quindecim milia domuum dirutarum, post plus quam mille Libanenses cives pyrobolis oppressos, post tot pontes, vias, officinas, fabricas, non exceptis scholis, nosocomis, aedibus publicis civilibus, eversos, post plus quam decies centena milia incolarum lares suos relinquere coactorum, bellum non indictum inter duas partes omnino impares (inter exercitum omnibus letalibus armis munitum et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:13 - Commentaires [1] - Permalien [#]