Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
31 août 2006

Reversus domum

Reversus Lutetiam heri Mercurii die, ut institueram, statim incepi consilium meum nomina lectorum colligendi exsequi. Ab initio hujus diarii mense Septembri anni praeteriti facto, usque ad diem hodiernum plus quam mille commentarii perlegendi mihi erant... Quod negotium multo longius inveni quam exspectabam. Jucundissimum tamen. Nam plurimi horum commentariorum sunt re vera delectabiles, sive faceti, sive graviores, sed semper digni non solum qui legantur, sed qui relegantur. Dissertationes Maximi Hispani eloquentissimae, narrationes Karklau jucundissimae (qui tamen nobis nondum dedit finem fabulae Lupi et Puellae rubro galericulo indutae!) ,cogitationes Ludovici, Thersitis, Neminis, Skiasonaris, et multorum aliorum, poëmata Reginae Noctis admirabilia variisque linguis conscripta, non praetermissis plurimis commentariis Gallice scriptis a Musis nostris Thalia, Claudia, Myrtilla, Alda et aliis, omnes summa cum voluptate perlegi, sed adhuc tantum usque ad mensem Maium. Cras pergere et perficere conabor. Cum ad finem pervenerim, tum demum indicem vel catalogum edere nominum eorum qui nobis scripserunt potero. Quorum numerus haud multo minor erit, ut conicio, quam quinquaginta... Valete igitur in crastinum, optimi amici et amicae, et tempus jucundissimum agite. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité