Mihi fatendum est, optimi lectores et lectrices, me vehementer taedere vitae rusticanae quam ex jam fere duobus mensibus ago in villa mea sub Alpibus sita... Adeo nihil mihi longius est quam dum Lutetiam ejusque lumina redeam, iis quas immerito vocant ferias denique tandem exactis ! Hic certe aër est purior, vita est quietior, ambulatio est jucundior, temperatura est amoenior, somnus est altior, sed quae molestia in hac solitudine ! Quam desidero tumultum urbis, turbas in traminibus subterraneis congestas, linguas alienas ubique auditas, trepidationem hominum ad negotia vel ad otia sua currentium, aërem pollutum quo pulmones mei jamdudum sunt assuefacti, strepitum autocinetorum, sonitum televisorii vicinorum, susurrum anabathri. Et quam libenter carebo mugitu boum, singultu gallinarum, cantu avium, crocitu corvorum, latratu canum. Vergilii notissimos versus permutata ratione cano : "O infortunatos nimium, mala si sua norint / Agricolas !" Denique tandem, mox, post aliquot dies rursus in Urbe vitam vitalem vivam. Lutetia, mi amor !
Valete, carissimi lectores, et mihi optate ut brevi tempore reviviscam...
Pastrix