Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
23 août 2006

Solatium

Post celeberrimam seriem certaminum perifollicorum quae omnium animos ad se converterunt hac aestate inita, sunt alia certamina lusoria nunc temporis inter omnes nationes tentata, et inter ea id quod heri factum est inter Libanum et Gallia, in ludo qui a Patre Caeleste Eichenseer, illustrissimo Latinitatis vivae propugnatore, vocatum est "follis bascaudarius". Nescio unde ille vir in creandis vocabulis ad nominandas res Romanis antiquis ignotas prudentissimus hoc verbum sumpserit. Sed nemo est qui nesciat de quo ludo agatur, ab Anglis 'basket-ball' nuncupato. Januae ibi non sunt, ut in pedifollio, per quas injiciendus est follis pedibus impactus, sine manuum auxilio, sed sunt duo corbes in alto positi in quos immittendus est follis manibus projectus (sine auxilio pedum!). Cur ergo non vocatur 'corbifollis' ? Sed nihil refert... Majoris momenti est quod heri in certamine in Japonia facto grex Libanensis vicit gregem Gallicum. Si animadvertimus hos juvenes, cum maxime bellum in patria sua flagraret, e Libano exire non potuisse sine ingentibus difficultatibus per vias pyrobolis oppressas et sine otio ad se exercendos opportuno, nonne magno solatio fuit non solum gregi ipsi, sed etiam nationi toti (ut fieri solet in hujus generis asibus), quod vicerunt gregem celeberrimum qualis est grex Gallicus ? Nonne melius est ita vincere quam bello gerendo ? Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite bene Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
R
I like that you have changed the subject matter of what you were coming writing, since you make possible that we could interchange different impressions of different topics, which happen in the world, which besides they happen to the mortal ones and to goddesses.<br /> Do not take it to evil, it is only a simple opinion, of someone who loves you very much.<br /> To my friends I send my embraces, to my protected my hot night kiss and to you my more affectionate fondness...
latine
Publicité
Publicité