Canalblog
Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
10 juillet 2006

Acta est fabula !

Denique tandem acta est fabula ! Fabula quidem pedifollica, nam sunt adhuc aliae fabulae in actu, ut curriculum birotarium circum Galliam factum, certamina teniludica in Anglia habita, et fortasse aliae de quibus nihil cognosco. Sed earum gravissima fuit...
Publicité
Publicité
8 juillet 2006

Miserum Leonardum !

Heri ad theatrum cinematographicum ivi et spectavi illam pelliculam quae ex libro cui titulus est 'Da Vinci Code' (Latine : Vincii nota?) composita est. Librum ipsum non legeram, quia longior mihi videbatur, et timebam ne non operae pretium esset tantum...
7 juillet 2006

Umbrae somnium

Vehementer congratulor novo nostro lectori SKIAS ONAR de sermone latino quo utitur, quo nihil luculentius, nihil emendatius esse potest. Valde suspicor eum linguae Latinae doctorem esse, cum plerique nostrum non simus nisi illius linguae amatores et studiosi...
6 juillet 2006

Ad quem pertinet victoria ?

Grex Gallicus certe gregem Lusitanum vicit in certamine pedifollico. Congratulor quidem victoribus et victis condoleo. Sed num tota natio Gallica imperio suo subjecit populum totum Lusitaniae ? Cum audiamus clamores laetos hinc et intueamur illinc vultus...
5 juillet 2006

Tempestas pessima

Post nonnullos dies nimis calidos, similes iis quos passi sumus aestate anni MMIII, cum tot senes et anus ex calore nimio, quem vocaverunt 'canicularium', mortem obierunt, ut Rei Publicae principes ipsi ab adversariis suis et a populo fere universo, crimine...
Publicité
Publicité
4 juillet 2006

Ruri sum

Ut lectoribus et lectricibus ante jam aliquot dies nuntiaveram, nunc ruri sum, procul ab urbe ejusque strepitibus, tumultibus, fragoribus, clamoribus, in villa in Alpibus humilioribus sita, ubi nihil auditur, nisi avium cantus 'mugitusque boum'. Omnia...
Publicité
Publicité
<< < 1 2 3
latine
Publicité
Publicité