30 juillet 2006

Horror et damnatio !

Nonne horrenda sunt et damnanda quae in Libano geruntur ab exercitu omnibus generibus armorum ad internecionem innocentium instructo ? At tamen de sceleribus bellicis nondum agitur, si illi famosae communitati internationali, et imprimis ejus capiti potentissimo, scilicet Civitatibus Coadunatis Americae Septentrionali, credimus. Non sunt scelera, est tantum modus sui defendendi legitimus. Cruentus certe, sed, ut ait proverbium notissimum, 'Non potest laganum fieri, si ova non franguntur', (vel latinius: Magno sine intertrimento nihil... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [0] - Permalien [#]

29 juillet 2006

De democratia et ochlocratia

NEMO recte dicere mihi videtur. Inter democratiam et ochlocratiam paulum differt. Differentia inter eas enim pendet ex populo ipso magis quam ex gubernatoribus, mea quidem sententia. Si populus satis doctus est et intellegere valet quid sui intersit facere et consilium sibi utile capere non temere sed cogitate, democratia hic status reipublicae recte vocari esse potest. Sed si plebs inculta et sui impotens a gubernatoribus omnis scrupuli expertibus deceptus, qui solum de sua utilitate cogitant, consilia capit quae eam in calamitatem... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:43 - Commentaires [0] - Permalien [#]
28 juillet 2006

De justitia et libertate

Non possum non assentiri imo ex animo REGINAE NOCTIS, in commentariis ejus, sive sententiam suam exprimit suis propriis verbis, sive varios auctores citando. Non dubium est, quin immo plane manifestum, id quod vocamus democratiam attulisse pauperioribus et tenuioribus neque justitiam neque libertatem veram. Saeculo XVIII plerique philosophi illius temporis quod vocatum est 'Aetas Luminum' aiebant se non confidere populo, —cujus illo quidem tempore longe major pars erat ignara, indocta, legendi ac scribendi omnino imperita —, et hac... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:47 - Commentaires [1] - Permalien [#]
26 juillet 2006

Non possum...

Hac vespera, nescio qua de causa, visitare diarium meum non potui, ut scirem utrum missi essent commentarii de nuntio meo proximo necne. Quoties conor me connectere, idem responsum in 'albo' (gall. 'écran') ordinatri scribitur : connexio non fit (gall. 'échec de la connexion'). Fortunate mihi licet hic aliquid saltem scribere et mittere. Sed tam avidus sum cognoscendi commentarios vestros (si quidem sunt aliqui) ut non inveniam quae dicere possim. Itaque puto me rem dilaturum esse in tempus aliud, scilicet in crastinum, sperans... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:41 - Commentaires [0] - Permalien [#]
26 juillet 2006

De Democratia

Summatim non possum non assentiri tibi, MAXIME HISPANE, de democratia. Quae mihi quidem videtur et pessimus rei publicae status (ut ait Winstonius Churchill, in illa sententia saepissime citata, ceteris omnibus exceptis), et quo non possit inveniri melior. Pessimus est quia, in quolibet coetu fortuito, rarissime occurrit ut major pars congregatorum numero sit simul qualitate et peritia melior. Qua de causa saepenumero, si suffragia de eligendo ex duobus propositis, utrum magis placeat, feruntur, melius a pejore superetur. Democratia... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 14:49 - Commentaires [2] - Permalien [#]
24 juillet 2006

De Pico

Consilium LUDOVICI nostri secutus sum et Pici Mirandulensis orationem "de hominis dignitate" legi, in loco quem ille indicabat. In qua oratione inveni multa cognitu digna, sed duo loci praesertim attentionem meam attraxerunt. In priore philosophus ille dicit:"Si quem enim videris deditum ventri, humi serpentem hominem, FRUTEX est, non homo, quem vides."( Num. 40) Quomodo hanc sententiam legenti non occurrat mentio istius FRUTICIS, qui deditus non quidem ventri in sensu hujus vocabuli proprio, sed tam cupidine dominandi orbem terrarum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:50 - Commentaires [3] - Permalien [#]

24 juillet 2006

Cur ?

Cur, o THERSITES, te pudet aut piget menda tua corrigere ? Cur temet ipsum asinum bipedem vocas ? Nonne saepe (eheu!) nobis accidit ut erremus? Nonne sumus homines et semper proni ad cadendum in aliquam pedicam ? Nonne satius est se ipsum corrigere quam menda in iis quae scripsimus incorrecta relinquere ? Equidem nunquam dubito, cum nuntium meum relego (sero certe, nam melius erat id attente relegere antea!) postquam missum est, et errorem quemdam invenio, commentarium ilico mittere quo erratum corrigam. Et semper gratulor iis qui... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:18 - Commentaires [2] - Permalien [#]
22 juillet 2006

Pergite...

Certe me valde pudet quod confessus sum me de poëta Georgio Trakl nunquam audisse. Etenim, ut saepenumero fieri solet, ut primum hoc nomen in commentariis lectorum et lectricum legi, nec mora et ubique id inveni. Dominus Google ipse me certiorem fecit de singularitatibus ejus vitae, infortunate brevis, sed dignissimae cognitu. Inveni etiam, praeter poëma a REGINA NOCTIS citatum, in Germanica lingua et partim in Gallicum versum, alia poëmata haud minus digna admiratione... Ergo, vestro beneficio, excultissimi lectores et lectrices,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:19 - Commentaires [3] - Permalien [#]
21 juillet 2006

In memoriam Georgii Trakl

Gratiae mihi agendae sunt maximae REGINAE NOCTIS, quae hoc poëma, cui titulus Grodeck, nobis attulit. Quantum judicare possum, utraque versio, Germanica et Hispanica, mihi pariter egregia videtur, et admiranda. Ejus auctor, Georgius Trakl, si commentario Reginae credimus, fuit Austriacus, et poëma igitur primum Germanice scriptum. Cur ergo Regina dicit se id in Germanicum vertisse ? An fortasse ego perperam intellexi ? Sed praecipuum est quod animos nostros penitus commovet, maxime cum sciamus poëtam, ea quae describit, ipsum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:47 - Commentaires [3] - Permalien [#]
20 juillet 2006

Imber aureus

Imber aureus pluit super hoc diarium. Imber commentariorum pretiosorum, vere dignorum qui a quam plurimis legantur ! Ita est, optimi amici et amicae. Sicut olim Danae ex Jove in aureum imbrem converso praegnans facta est, ita hoc blogum commentariorum imbre semper nova cogitata parturire coepit. THERSITI debemus illam jucundissimam narratiunculam de cochleis horti sui, quae certe omnes lectores valde delectavit, necnon sententias ejus de bello et de Frutice isto, quibus quomodo non assentiamur ? REGINA vero NOCTIS nos revocat ad id... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:53 - Commentaires [5] - Permalien [#]