Nonne horrenda sunt et damnanda quae in Libano geruntur ab exercitu omnibus generibus armorum ad internecionem innocentium instructo ? At tamen de sceleribus bellicis nondum agitur, si illi famosae communitati internationali, et imprimis ejus capiti potentissimo, scilicet Civitatibus Coadunatis Americae Septentrionali, credimus. Non sunt scelera, est tantum modus sui defendendi legitimus. Cruentus certe, sed, ut ait proverbium notissimum, 'Non potest laganum fieri, si ova non franguntur', (vel latinius: Magno sine intertrimento nihil potest haberi.) Et natura ovorum non sinit ea se tueri et defendere.Sunt maxime fragilia. Ita facilius est. Americani ipsi egregium vocabulum finxerunt, quo vocarunt ista 'intertrimenta': 'damna collateralia'. Utilior et innocentior euphemia inveniri non poterat. Cruor, sanguis, vulnera, mortui, lamentationes, luctus, funera, omnia sub illa locutione innoxia occultantur et evanescunt, quasi nihil accidisset mali. Tantum damna collateralia. Nihil grave. Nihil quod reprehendi a 'communitate internationali' debeat...Macte animo, fortissime miles, afflige, opprime, occide, neca, nos spectatores, tragoedia finita,, ut decet, utraque manu plaudemus...
Valete, optimi lectores et lectrices, et, sicut ego, conamini de mundo altero, justo, pacato, somniare...
Pastrix